Latin
48
Newton, Optice 48
Unproofread scanNot analysed yet
Merito igitur ejusdem esse generis ejusdemque naturae existimentur: &proinde Ambo consimili ratione sunt Composita. Verum simul ac primum Radii maxime Refrangibiles ex toto Reflecti caeperint, eoque pacto a Lumine Emergente MO separari; Id Lumen continuo Colorem suum immutat; albumque cum esset, jam dilutius fit primo &subflavum, deinde aureum, postea rubeum saturatius, &postremo penitus evanescit. Nam postquam Radii maxime Refrangibiles. qui Chartam ad P Colore purpureo infecerant, e Lumine MO totali Reflexione sublati sunt; reliqui Colores super charta ad R &T, permixti in Lumine MO, conficiunt jam in isto Radio colorem subflavum. Cum porro Radii caerulei &ex parte etiam virides, qui super charta inter P &R visi fuerant, sublati sunt; reliqui inter R &T, (hoc est, flavi, aurei, rubei, &viridium nonnulli,) permixti in Lumine MO, conficiunt jam in isto Radio Colorem aureum. Cum denique, reliquis omnibus Reflexione e Lumine MO sublatis, radii minime Refrangibiles, qui ad T colore rubeo saturatiori apparuerant, soli supersunt; horum radiorum jam idem plane Color est in Lumine MO, qui fuerat eorundem super charta in T: Quippe Refractio Prismatis HIK id solummodo effecerit, ut Radii diverse Refrangibiles a se invicem separarentur, nequaquam autem ut Colores ipsorum ullo modo mutarentur; id quod infra uberius comprobabitur. Quibus omnibus Observationibus tam prima Propositio, quam secunda, confirmatur. Scholium. Si hoc &superius Experimentum in unum conjungantur, adhibendo quartum Prisma VXY, quo Radius Reflexus MN refringatur ad tp; clarius adhuc sequetur id, quod erat inferendum. Etenim hoc pacto id Luminis Np, quod in quarto Prismate plus quam reliquum Lumen refringitur, clarius &illustrius tum efficietur, cum Lumen O P, quod in tertio Prismate HIK itidem maxime Refractum est, vanescet ad P.