Latin
EUTATORST
Newton, Optice 5
Unproofread scanNot analysed yet
Similibus argumentis per methodum rationum primarum &ultimarum colligi possunt fluxiones linearum seu rectarum seu curvarum in casibus quibuscunque, ut &fluxiones superficierum, angulorum &aliarum quantitatum. In finitis autem quantitatibus Analysin sic instituere, &finitarum nascentium vel evanescentium rationes primas vel ultimas investigare, consonum est Geometriae Veterum: &volui ostendere quod in Methodo Fluxionum non opus sit figuras insinite parvas in Geometriam introducere. Peragi tamen potest Analysis in figuris quibuscunque seu finitis seu infinite parvis quae figuris evanescentibus finguntur similes, ut &in figuris quae per Methodos Indivisibilium pro infinite parvis haberi solent, modo caute procedas. Ex Fluxionibus invenire Fluentes Problema difficilius est, &solutionis primus gradus aequipollet Quadraturae Curvarum; de qua sequentia olim scripsi. TRAlii