Latin
PROP. III. THEOR. III
Newton, Optice 50
Unproofread scanNot analysed yet
PROP. III. THEOR. III. Lumen Solis constat ex Radiis, qui Reflexibilitate inter se differunt: Et qui Radii magis Refrangibiles sunt, uidem quoque sunt magis Reflexibiles. Liquet hoc ex nono decimoque Experimentis. In nono enim Experimento, cum Prisma circa Axem suum usque eo conversum esset, donec Radii intra Prisma, qui in transeundo e Prismate in Aerem adhuc a Basi ejus Refracti fuissent, jam in istam Basim adeo oblique incide rent, ut in totum inde Reflecti caeperint; ii radii omnium primi in totum Reflectebantur, qui ante, iisdem positis omnium Incidentiis, maxime fuerant Refracti Hocque idem accidit in Reflexione Radiorum a communi binorum Prismatum Basi, in decimo supra Experimento memorata. PROB. I. PROP. IV. Separare a se invicem Heterogeneos Luminis Compositi Radios. Radii Heterogenei a se invicem quadantenus separati