Latin
PROP. III. THEOR. III
Newton, Optice 53
Unproofread scanNot analysed yet
Si, eisdem manentibus Centrorum intervallis, Diametri Circulorum tribus tantis minores fiant, quam fuerant antea; permixtio Radiorum, itidem tribus tantis minor fiet: Si Circulorum diametri, decies tanto minores fiant: utique radiorum permixtio itidem decies tanto minor evadet: Et similiter, in alia omni proportione. Hoc est, mixtura Radiorum in majori Schemate P T, ad mixturam eorum in minori pt, eam proportionem habebit, quam habet Latitudo majoris Schematis ad Latitudinem minoris. Etenim Latitudines horum Schematum, aequales sunt Diametris Circulorum. Ex quo facile Consequens est, permixtionem radiorum in refracta imagine pt, ad permixtionem radiorum in directo &integro Solis Lumine, eam proportionem habere, quam habet Latitudo istius Imaginis ad Differentiam Longitudinis &Latitudinis suae. Quare, ut Radiorum Permixtionem diminuere possi mus, diminuendae sunt Diametri Circulorum. Hoc autem ita facere poterimus, si Solis Diameter, cui isti Circuli respondent, minor reddi queat; vel (quod eodem recidit) si Foris inter Prisma &Solem, magno interjecto intervallo, aliquod opacum Corpus ita sit collocatum, ut, intercepto reliquo omni Solis Lumine, id duntaxat Luminis, quod e medio Solis globo fluit, per parvum rotundum foramen in isto opaco Corpore transmittatur ad Prisma. Etenim hoc pacto, Circuli AG, BH, caeterique eis adjuncti, non jam amplius toti Solis globo respondebunt; sed ei solummodo ipsius parti, quae e Prismate per id foramen cerni possit; hoc est, apparenti magnitudini foraminis istius e Prismate spectati. Verum, quo hi Circuli magis distincte isti foramini respondeant, Lentem insuper prope Prisma collocatam oportet, qua foraminis Imago (hoc est, unusquisque Circulorum AG, BH, &c,) distincte super Chartam P T depingatur: eodem modo ac Lente in fenestra collocata, Rerum foris objectarum Imagines distincte super charta intra Cubiculum depictae exhiberi solent; &quomodo in quinto supra Experimento rectilinea oblongae Solis Imaginis latera distincta erant reddita, ac sine Penumbra, Atque hoc si fiat; jam nihil necesse erit ut id foramen longe remotum sit, ne quidem ultra fenestram.