Latin
PROP. V. THEOR. IV
Newton, Optice 59
Unproofread scanNot analysed yet
Chartam nigram, in qua foramen rotundum erat diametro circiter quintam aut sextam Unciae partem longa, ita collocavi, ut ea Imaginem ex Lumine Homogeneo talem, qualem in praecedente Propositione descripsimus, sic exciperet, ut Luminis pars aliqua per foramen ipsius transmitteretur. Dein Luminis partem eam, quae per chartae foramen transmissa esset, Prismate post istam chartam collocato ita refregi, ut deinceps in chartam albam, interjecto duorum triumve pedum intervallo, ad perpendiculum incideret. Quibus ita dispositis, observavi Imaginem super charta alba Refractione Luminis illius Homogenei depictam, non jam oblongam esse, ut cum (in tertio Experimento) Luminis Solaris Compositi Refractione depingeretur; sed, (quantum oculis quidem judicare potuerim,) longitudine &latitudine inter se aequalibus, plane rotundam. Ex quo apparet, hoc Lumen regulariter Refractum esse, sine ulla Dilatatione Radiorum. Exper. 13. In Lumine Homogeneo Circulum chartaceum, diametro2 Unciae longa, collocavi: &in albo Heterogeneo Solis Lumine nondum refracto, alium circulum chartaceum, eadem magnitudine, similiter posui. Tum, interjecto aliquot Pedum intervallo, utrumque horum circulorum per Prisma oculis admotum inspexi. Circulus is, qui Heterogeneo Solis lumine illuminabatur. oblongus valde, sicuti in quarto Experimento, videbatur; adeo ut Latitudo ejus multis partibus superaretur Longitudine sua: Circulus autem is, qui Lumine Homogeneo illuminabatur, plane rotundus videbatur, &distinctis terminis definitus; ut quum nudis oculis inspiceretur. Quo Experimento utraque pars hujus Propositionis comprobatur. Exper. 14. Cum Muscas aliaque id genus minuta corpora, in Homogeneo Lumine collocata, per Prisma inspicerem; partes ipsorum videbam tam distincte definitas, ac si nudis ea oculis aspexissem.