Latin
ENUMERATIO
Newton, Optice 6-2
Unproofread scanNot analysed yet
Sit ista AB, terminata ad datum quodvis punctum A, &aequatio qua relatio inter Ordinatam BC &Abscissam AB definitur, semper induet hanc formam, y y= a κi bxxec x+d. At vero si recta illa CBC in unico tantum puncto occurrat Curvae, ideoque ad Curvam utrinque terminari non possit: sit punctum illud C, &incidat recta illa ad punctum B in rectam quamvis aliam positione datam &ad datum quodvis punctum A terminatam AB: &aequatio qua relatio inter Ordinatam BC &Abscissam A C definitur semper induet hanc formam, γ=α xb xxc xd. Enumerando curvas horum casuum, Hyperbolam vocabimus inscriptam quae tota jacet in Asymptoton angulo ad instar Hyperbolae conicae, circumscriptam quae Asymptotos secat &partes abscissas in sinu suo amplectitur, ambigenam quae uno crure infinito inscribitur &altero circumscribitur, convergentem cujus crura concavitate sua seinvicem respiciunt &in plagam eandem diriguntur, divergentem cujus crura convexitate sua seinvicem respiciunt &in plagas contrarias diriguntur, cruribus contrariis praeditam cujus crura in partes contrarias convexa sunt &in plagas contrarias infinita, Conchoidalem quae vertice concavo &cruribus divergentibus ad asymptoton applicatur, anguineam quae flexibus contrariis asymptoton secat &utrinque in crura contraria producitur, cruciformem quae conjugatam decussat, nodatam quae seipsam decussat in orbem redeundo, cuspidatam cujus partes duae in angulo contactus concurrunt &ibi terminantur, punctatam quae conjugatam habet Ovalem insinite parvam id est punctum, &vuram quae per impossibilitatem duarum radicum Ovali, Nodo, Cuspide &Puncto conjugato privatur.