Latin
PROP. VII. THEOR. VI
Newton, Optice 67
Unproofread scanNot analysed yet
Radius complectitur 10000. Cum Axis hujus Prismatis, Horizonti parallelus esset: Refractioque Radiorum in Prisma Incidentium, Refractioni eorundem e Prismate exeuntium, aequalis esset: observabam, ope Quadrantis, Angulum quem Radii mediocriter Refrangibiles (hoc est, ii qui ad medium coloratae Solis Imaginis irent,) cum Horizonte continerent: Ex hoc autem Angulo, &Altitudine Solis eodem tempore observata, comperiebam Angulum, quem Radii Emergentes &Incidentes inter se continerent, esse 44 graduum ac 40 minutorum; Cujus quidem Anguli dimidium, additum Angulo Incidentiae, qui erat 31 graduum &15 minutorum, conficit Angulum Refractionis; qui proinde fit 53 graduum ac 35 minutorum, ejusque Sinus 8047 Hi sunt Sinus Incidentiae &Refractionis Radiorum mediocriter Refrangibilium; eorumque Proportio inter se, in numeris Integris, est ut 20 ad 31. Vitrum, e quo hoc Prisma constabat, colore erat ad Viridem descendente. Ultimum autem Prismatum in tertio Experimento memoratorum, e vitro erat admodum pellucido candidoque. Ejus Angulus Refringens, erat graduum 63. Angulus quem Radii Emergentes &Incidentes inter fe continebant, 45 grad. 50 min. Sinus dimidii primi Anguli, 5262. Sinus dimidiae Summae Angulorum, 8157. Proportio autem ipsorum inter se, erat, ut prius, in numeris Integris, ut 20 ad 31.