# Optice 8-3

Newton, Optice, ENUMERATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/8-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/8-3

Diameter autem semper transit per intersectionem duarum Asymptoton, & bisecat rectas omnes quae ad Asymptotos illas utrinque terminantur & parallelae sunt Asymptoto tertiae. Estque abscissa AB diameter Figurae quoties terminus e y deest. Diametrum vero absolute dictam hic & in sequentibus in vulgari significatu usurpo, nempe pro abscissa quae passim habet ordinatas binas aequales ad idem punctum hinc inde insistentes. Si Hyperbola redundans nullam habet diametrum, quaerantur Aequationis hujus axtθχ3–xxψdx teeoradices quatuor seu valores ipsius x. Eae sunto AP, A 7, Aπ, A p. Erigantur ordinatae PT, πτ, π, pt, & hae tangent Curvam in punctis totidem T, 7, 7, t, & tangendo dabunt limites Curvae per quos species ejus innotescet. Nam si radices omnes AP, A*, A π, A p, sunt reales, ejusdem signi & inaequales, Curva constat ex tribus Hyperbolis, (inscripta, circumscripta & ambigena) cum Ovali. Hyperbolarum una jacet versus D, altera versus d, tertia versus S, & Ovalis semper jacet intra triangulum Dd S, atque etiam inter medios limites7 & τ, in quibus utique tangitur ab ordinatis π7 & πτ. Et haec est species prima. Si e radicibus duae maximae Aπ, Ap, vel duae minimae AP, A- aequantur inter se, & ejusdem sunt signi cum alteris duobus, Ovalis & Hyperbola circumscripta sibi invicem junguntur coeuntibus earum punctis contactus? & t vel T & τ, & crura Hyperbolae sese decussando in Ovalem continuantur, figuram nodatam efficientia. Quae species est secunda. Si è radicibus tres maximae Ap, A*, Aπ, vel tres Fig. 5. 6. minimae Aπ, A*, AP aequentur inter se, Nodus in cuspidem accutissimum convertetur.

---

Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
