# Optice 80

Newton, Optice, PROP. VII. THEOR. VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/80
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/80

Sit enim ADE istiusmodi Circulus, Centro C & Semidiametro A C descriptus; sitque BFG minor circulus, eodem cum isto ADE centro descriptus, ejusque diametrum A C circuitu suo intersecans in B: Biseca autem A C in N. Jam, ut ego quidem calculum posui, densitas Luminis in quovis loco B, erit ad densitatem ejusdem in N, ut AB ad BC; totumque Lumen intra circulum minorem BFG, ad totum Lumen intra majorem AE D, erit ut Excessus Quadrati A C super Quadratum AB, ad Quadratum ipsius AC. Exempli gratia: Si BC sit quinta pars istius AC; utique Lumen in B quadruplo densius erit, quam in N: & totum Lumen intra minorem circulum, ad totum Lumen intra majorem, erit ut 9 ad 25. Ex quo manifestum est, Lumen intra minorem circulum Sensum multo fortius afficere debere, quam Lumen illud debilius & in raritatem dilatatum, quod inter Circumferentiam majoris minorisque circuli est circumcirca dispersum. Verum & illud hic insuper observandum est, Colorum Prismate exhibitorum clarissimos & fulgentissimos esse Flavum & Aureum. Hi Sensum fortius, quam reliqui simul universi, afficiunt: Hisque proximi sunt claritate, Colores Rubeus & Viridis. Caeruleus, cum hisce comparatus ALI paratus, debilis est nubilusque color; Indicus autem & Violaceus, multo etiam istis fuscior languidiorqe: Adeo ut ii, in Colorum Clariorum comparationem, parvi momenti sint habendi.

---

Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
