Latin
PROP. VII. THEOR. VI
Newton, Optice 88
Unproofread scanNot analysed yet
Tum Stannum ustum denuo Pici eidem superinjectum, admota iterum lamina cuprea concava conterebam, donec rursus stridere defiit: Et deinde super Pice Metallum Objectivum, ut prius, atterebam. Hocque idem saepius iterabam, donec Metallum esset perpolitum: Ad extremum autem enixius jam, adhibitis totis viribus, atque etiam diutius illud atterebam; Picemque, nullo amplius superinjecto Stanno usto, sufflabam identidem, ut ea humida permaneret. Metallum hoc Objectivum, latum erat Uncias duas, &circiter tertia Unciae parte crassum, ne forte inflecti posset. Duo hujusmodi Metalla habui: Et cum utrumque polivissem, explorabam utrum eorum melius esset, alterumque iterum atterebam, si forte ut id adhuc melius esset illo, quod apud me servaveram, efficere possem. Atque hoc pacto, saepe experiundo, Metalli expoliendi rationem edidici; donec tandem bina illa Conspicilla superius memorata, quae res objectas Reflexione inspiciendas praeberent, fabricaverim. Etenim haec Metalli perpoliendi Ars assiduo usu melius, quam praeceptis omnibus, edisci poterit. Antequam Metallum Objectivum super Pice attererem; semper Stannum ustum, admota lamina cuprea concava, prius super eadem atterebam