# Optice 91

Newton, Optice, 91. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/91
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/91

Sit Prismatis istius Angulus e rectus; reliqui autem duo Anguli f & g inter se accurate aequales, & consequenter semirecti: sintque planae facies fe & ge quadratae; & consequenter tertia facies fg parallelogrammum rectangulum, cujus Longitudo ad Latitudinem suam erit in subduplicata proportione Duorum ad Unum. Sit Prisma istud in Tubo ita collocatum, ut Axis Speculi per mediam faciem quadratam ef ad perpendiculum transeat, & consequenter per mediam faciem fg in Angulo 45 graduum. Obvertatur facies e f ad Speculum: Distentque Prisma & Speculum inter se tali intervallo, ut Radii Luminis pq, r5, &c, qui in Speculum incidunt in lineis Axi ipsius parallelis ingrediantur in Prisma per faciem e f, & reflectantur a facie fg, indeque per faciem ge exeant ad punctum t, quod communem esse Focum oportet Specuculi a bde, & Vitri ocularii Plano-convexi h, per quod radii isti ad oculum egrediantur. Denique Radii jam e Vitro illo egredientes, transmittantur per tenue rotundum foramen, sive aperturam, in parva Lamella ex Plumbo, Aere, Argentove, qua Vitrum obtegi oportet: idque foramen ea sit magnitudine, quae omnino ad tantum Luminis transmittendum, quantum ad Videndum satis sit, necessaria fuerit. Etenim eo pacto res objecta distincte videbitur; quippe lamina, in qua id foramen sit, lucem illam omnem errantem, quae forte a marginibus Speculi1 b a advenerit, intercipiet. Hujusmodi Instrumentum bene apteque constructum, si in Longitudinem habeat sex Pedes, (computando Longitudinem istam a Speculo ad Prisma, & inde ad Focum t,) feret aperturam in Speculo ad sex ipsas Uncias; & rem objectam ducentis aut trecentis partibus Specie ampliorem representabit. Verum apertura hic commodius foramine h definitur, quam si in ipso Speculo definita esset. Si Instrumentum longius breviusve faciendum sit; Apertura debebit proportione esse, ut Cubus Radicis quadratoquadratae Longitudinis; & Amplificandi Potentia, ut Apertura.

---

Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
