Latin
LIBER PRIMUS
Newton, Optice 97
Unproofread scanNot analysed yet
Quare horum Colorum causa, non novis Luminis modificationibus, quae ex Refractionibus scilicet atque Umbris Ortum habeant, sed omnino alii alicui rei tribuenda est. Quod si jam ea Causa, quae sit, quaeratur: Respondeo; Chartam in positu e d, quum radiis magis refrangibilibus obliquius quam minus refrangibilibus objecta sit, utique a posterioribus fortius quam a prioribus illuminari; ac proimde radios minus refrangibiles tum in Lumine reflexo praevalere &dominari: Qui quidem radii, ubicunque praevalent, Lumen semper colore rubeo aut flavo inficiunt; uti ex prima Propositione primae Partis hujus Libri quodam modo apparere potest, &uberius infra comprobabitur. Quum autem Charta in positu e s collocata sit; omnia tum con ac dicta sunt, eveniunt: Radiis nimirum magis refrangibilibus, qui Lumen colore caeruleo &violaceo semper inficiunt, tum praevalentibus. EX PER. IV. Colores Bullarum, quibus Pueri ludere solent, varii sunt; situmque suum, nulla habita Umbrae confinii ratione, varie immutant. Si hujusmodi Bulla Vitro concavo tecta sit, quominus Vento aliove ullo Aeris motu agitetur; Colores Situm suum lente ®ulariter mutabunt, etiam dum Oculus &Bulla &Corpora omnia, quae vel Lumen emittant, vel Umbram projiciant, immota manent. Itaque Colores hujusmodi Bullarum oriuntur ex causa aliqua regulari, quae ex Umbrae confinio nullo modo pendet. Ea autem causa, quae sit, in Secundo Libro ostendetur. Ad haec Experimenta addi potest decimum Experimentum primae Partis hujus Libri; ubi Solis Lumen in Cubiculo tenebricoso per parallelas binorum Prismatum in formam Parallelopipedi colligatorum Superficies trajectum, cum jam e Prismatibus emergeret, ex toto flavum aut rubeum apparebat uniformiter. Ad quorum quidem Colorum generationem, nihil omnino conferre poterat Confinium Umbrae.