Latin
viii
Newton, Optice viii
Unproofread scanNot analysed yet
star punctorum esse, nisi quatenus earum lumen refractione dilatatur, inde constat; quod, ubi Lunam subeunt, eclipsin passurae, lumen earum non gradatim (ut fit in Planetis,) sed totum sim! evanescit, &,finita eclipsi, totum simul in cunspectum rrcit; aut certe intra Spatium unius duoiu e minutorum secundorum, refractione scilicet in Atmsphaera Lunae, tempus luminis &evanescentis &in conspectum denuo redeuntis, aliquantulum protrahente. post, possit; pro, omnino esse 250 partibus minorem diametro, quam aperturam Vitri; lege, latitudinem habere omnino 250 partibus minorem latitudine aperturae Vitri objectivi. 92. post lin. ult. adde: Veruntamen si id omne demum, quod quis expectare aut sibi proponere queat, Arte posset effici; nihilominus certi essent limites, ultra quos Telescopia nullo modo perfici possent. Etenim Aer perpetuo tremit; uti videre est ex motu tremulo umbrarum de turribus altis projectarum, &ex stellarum fixarum scintillatione. At Stellae istae non scintillant, cum aspiciuntur per Telescopia, quae latas habent aperturas. Etenim Luminis particulae, quae per diversas partes aperturae transeunt, tremunt singulae seorsum: &contrariis tremoribus incidunt uno eodemque tempore in diversa puncta in fundo Oculi; celerioribus utique Motibus, &confusioribus, quam ut separatim sensu percipi possint. Quae quidem omnia puncta, constituunt unum latum punctum lucidum, compositum utique ex multis illis punctis lucidis trementibus, motu celerrimo &vibrationibus brevissimis inter se confuse &insensibiliter permixtis; efficiuntque ut stella justo latior videatur, itemque sine ullo Totius tremore, qui quidem Sensu percipi possit. Telescopia longa efficere poterunt, ut Objecta videantur lucidiora &liora; at nullo modo ita comparari, ut confusioni isti, quae ex Aeris tremoribus oritur, remedium afferre queant. Remedium unicum est Aer serenissimus, qualis fortean in summis Montium altissimorum verticibus reperiatur. lege, aqua salsa vel oleo claro. post, coloribus; lege, per differentias quam minimas ab uno extremo ad alterum extremum pergentibus, &serie continuata in se invicem perpetuo desinentibus: Adeo ut totidem esse viderentur colores, quot essent radiorum inter se refrangibilitate differentium genera: qui tamen omnes sub speciebus &nominibus colorum septem principalium prantorum comprehindi possint, tanquam eorum gradus innumeri. post, expertus sum; adde, satis accurate. post, idemque Medium rarius; adde, nempe Aerem tenuissimum. post.