Latin
xiii
Newton, Optice xiii
Unproofread scanNot analysed yet
Lineam ultimam Dele. post, emiserint; adde, Etenim si Aqua in Vase aliquo pellucido tepefiat; &Aer deinde e Vase exhauriatur; Aqua ista in Vacuo ebulliet nihilo minus vehementer, quam si in Vase igni imposito calorem multo majorem in aperto Aere concepisdet. Nam Atmosphaerae incumbentis pondus, vapores deprimit; impeditque quominus Aqua ebulliat, donec calorem contraxerit multo majorem, quam quo ad ejusdem in Vacuo ebullitionem excitandam opus sit. Item, mixtura Stanni &Plumbi, ferro candenti in Vacuo imposita, Fumum emittit, atque etiam Flammam: Eadem autem mixtura, in aperto Aere, propter Atmosphaerae incumbentis pondus, ne Fumum quidem, qui Visu percipi possit, emittit. Similiter fieri potest, ut ingens Amosphaerae, quae globo Solis incumbit, pondus, efficiat ne corpora ibi in Vapores &fumos abire queant, nisi ope Caloris longe majoris, quam qui eadem in Terrae nostrae Superficie facillime in vapores &fumos solveret; idemque illud ingens pondus, vapores &exhalationes, simul ac e Sole ascendunt, statim iterum condenset; efficiatque, ut in Solis globum continuo recidant, caloremque ipsius Actione sua eodem modo adaugeant, quo Aer in Terra nostra calorem ignis culinarii auget; itemque prohibeant, ne ingens ille globus imminuatur, nisi forte Luminis emissione. post, Colores; adde, si juxta se invicem positi, simul inspiciantur. N hac Latina Editione, relecto Libro, quaedam immutavi, praesertim perspicuitatis gratia; &nonnulla Addidi, quae maximam partem in his Corrigendis &Addendis habentur. Et Quaerendorum insuper numerum in fine Libri adauxi. I. N. Enumeratione Curvarum. Pag. Lin. 10. 1. lege circa. 18. 21. lege Parabolam. Quadratura Curvarum. Pag. Lin. 8. 19. pro —2xxyy, lege —2xyy. 13. penult. pro gB, lege TgB. 22. ult. legeBVVn Ra—baA. 31. 2. lege –36effgan. 32. 1. lege, Sectionis. isolusim an gionturisq ovol ni oils sivouo