# Optice xv

Newton, Optice, LIBER PRIMUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/xv
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/xv

LIBER PRIMUS. PARS I. N hoc Libro conscribendo, non mihi id institutum fuit, ut positis certis Hypothesibus, notas Luminis Proprietates exinde explicarem; sed ut abditas nec antea observatas ejus Proprietates simpliciter proponerem, & propositas Ratione duntaxat Experimentisque comprobarem; deinde, quid ex iisdem consequatur, ostenderem. Quem in Finem, Definitiones & Axiomata subjecta praemittere statui. DEFINITIONES. DEFIN. I. Er Radios Luminis, minimas ipsius Partes intelligo, easque tam in eisdem lineis successivas, quàm contemporaneas in diversis. Liquet enim Lumen ex partibus constare, tum successivis, tum contemporaneis. Quippe in uno eodemque loco id Luminis quod uno momento advenit, intercipere licet; & quod momento proxime sequenti advenit, permittere ut transeat: Item uno eodemque tempore Lumen in quolibet loco intercipere licet, & quovis alio in loco permittere ut transeat. Ea enim Luminis pars, quae intercipitur, non potest eadem esse atque ista quam transire permittas.

---

Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
