Latin
LIBER PRIMUS
Newton, Optice xvi
Unproofread scanNot analysed yet
Minimum Lumen, aut minima Luminis pars, quae sola sine reliquo Lumine vel intercipi possit, vel sola propagari; aut quae agere vel pati quiequam possit, quod reliquum Lumen eodem tempore non agat vel patiatur: haec est, quam appello Radium Luminis. Atque in Experimentis capiendis, Radius etiam dicitur, Luminis pars quaelibet sensibilis in directum propagata. DEFIN. II. Refrangibilitas radiorum Luminis, est dispositio ea, qua ita comparati sunt, ut in transeundo ex uno Corpore translucido, sive Medio, in aliud, refringantur seu de via deflectantur. Et major minorve Radiorum Refrangibilitas, est Dispositio ea qua apti sunt, ut in paribus incidentiis super unum idemque Medium, magis minusve de via detorqueantur. Mathematici plerunque secum ita fingunt; radios Luminis esse lineas a corpore Lucido ad corpus illuminatum pertingentes; horumque radiorum Refractionem, esse Linearum istarum Flexionem aut Fractionem in transeundo ex uno Medio in aliud. Atque hoc quidem de Radiis &Refractionibus dici possit; si Lumen uno momento propagetur. Verum cum ex temporum Eclipsium Jovis Satellitum Aequationibus, id colligi videatur, Lumen spatio temporis propagari: adeo ut e Sole in Terram septem circiter minutorum spatio deferatur; Radios ac Refractiones ita laxe definire malui, ut quicquid de Luminis propagatione statuatur, hae tamen Definitiones in utramque partem verae DEac certae sint.