# Optice xviii

Newton, Optice, DEFIN. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/newton/optice/xviii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/newton/optice/xviii

DEFIN. VII. Lumen cujus omnes Radii sunt aeque Refrangibiles, id ego Simolex, Homogeneum, & Similare appello: Cujus autem Radiorum alii magis quam alii Refrangibiles sunt, id ego Compositum, Heterogeneum, & Dissimilare appello. Prius Lumen ideo Homogeneum appello, non quod id plane & omnimode Homogeneum esse, affirmare velim; sed quod Radii qui pari sunt refrangibilitate, iidem in istis saltem omnibus, de quibus in hoc libro disserendum erit, Proprietatibus inter se conveniunt. ibui lov. mmsoosi niquo hotem eiinobis DEFIN. VIII. Colores Homogenei Luminis, appello Primarios, Homogeneos & Simplices: Luminum autem Heterogeneorum Colores, Heterogeneos & Compositos. Hi enim ex Luminum Homogeneorum coloribus semper compositi sunt; ut ex iis quae infra dicenda sunt, apparebit.

---

Newton (with Samuel Clarke), Optice. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
