Latin · ~15 min
1.6
Newton, Scholium Generale 1.6
Not analysed yet
Hic omnia regit non ut anima mundi, sed ut universorum dominus. Et propter dominium suum, dominus deus 1 [“Pantokrator” litteris Graecis: Pantokrátwr] dici solet. Nam deus est vox relativa &ad servos refertur: &deitas est dominatio dei, non in corpus proprium, uti sentiunt quibus deus est anima mundi, sed in servos. Deus summus est ens æternum, infinitum, absolute perfectum: sed ens utcunque perfectum sine dominio non est dominus deus. Dicimus enim deus meus, deus vester, deus Israelis ,deus deorum, &dominus dominorum: sed non dicimus æternus meus, æternus vester, æternus Israelis ,æternus deorum; non dicimus infinitus meus, vel perfectus meus. Hæ appellationes relationem non habent ad servos. Vox deus passim 2 significat dominum: sed omnis dominus non est deus. Dominatio entis spiritualis deum constituit, vera verum, summa summum, ficta fictum. Et ex dominatione vera sequitur deum verum esse vivum, intelligentem &potentem; ex reliquis perfectionibus summum esse, vel summe perfectum. Æternus est &infinitus, omnipotens &omnisciens, id est, durat ab æterno in æternum, &adest ab infinito in infinitum: omnia regit; &omnia cognoscit, quæ fiunt aut fieri possunt. Non est æternitas &infinitas, sed æternus &infinitus; non est duratio &spatium, sed durat &adest. Durat semper, &adest ubique, &existendo semper &ubique, durationem &spatium constituit. Cum unaquæque spatii particula sit semper ,&unumquodque durationis indivisibile momentum ubique ,certe rerum omnium fabricator ac dominus non erit numquam, nusquam . Omnis anima sentiens diversis temporibus, &in diversis sensuum, &motuum organis eadem est persona indivisibilis. Partes dantur successivæ in duratione, coexistentes in spatio, neutræ in persona hominis seu principio ejus cogitante; &multo minus in substantia cogitante dei. Omnis homo, quatenus res sentiens, est unus &idem homo durante vita sua in omnibus &singulis sensuum organis. Deus est unus &idem deus semper &ubique. Omnipræsens est non per virtutem solam, sed etiam per substantiam: nam virtus sine substantia subsistere non potest. In ipso 3 continentur &moventur universa, sed sine mutua passione. Deus nihil patitur ex corporum motibus: illa nullam sentiunt resistentiam ex omnipræsentia dei. Deum summum necessario existere in consesso est: Et eadem necessitate semper est &ubique . Unde etiam totus est sui similis, totus oculus, totus auris, totus cerebrum, totus brachium, totus vis sentiendi, intelligendi, &agendi, sed more minime humano, more minime corporeo, more nobis prorsus incognito. Ut cæcus non habet ideam colorum, sic nos ideam non habemus modorum, quibus deus sapientissimus sentit &intelligit omnia. Corpore omni &figura corporea prorsus destituitur, ideoque videri non potest, nec audiri, nec tangi, nec sub specie rei alicujus corporei coli debet. Ideas habemus attributorum ejus, sed quid sit rei alicujus substantia minime cognoscimus. Videmus tantum corporum figuras &colores, audimus tantum sonos, tangimus tantum superficies externas, olfacimus odores solos, &gustamus sapores: intimas substantias nullo sensu, nulla actione reflexa cognoscimus; &multo minus ideam habemus substantiæ dei. Hunc cognoscimus solummodo per proprietates ejus &attributa, &per sapientissimas &optimas rerum structuras &causas finales, &admiramur ob perfectiones; veneramur autem &colimus ob dominium. Colimus enim ut servi, &deus sine dominio, providentia, &causis finalibus nihil aliud est quam fatum &natura. A cæca necessitate metaphysica, quæ utique eadem est semper &ubique, nulla oritur rerum variatio. Tota rerum conditarum pro locis ac temporibus diversitas, ab ideis &voluntate entis necessario existentis solummodo oriri potuit. Dicitur autem deus per allegoriam videre, audire, loqui, ridere, amare, odio habere, cupere, dare, accipere, gaudere, irasci, pugnare, fabricare, condere, construere. Nam sermo omnis de deo a rebus humanis per similitudinem aliquam desumitur, non perfectam quidem, sed aliqualem tamen. Et hæc de deo, de quo utique ex phænomenis disserere, ad philosophiam naturalem pertinet.