Latin
TONNDIOIA
Niccolò Cabeo, Philosophia magnetica 2
Unproofread scanNot analysed yet
Quod nisi viderem omnium suffragio magnetem dici à regione, aut inuentore, non displiceret etymon Portae; qui ex eo putat magnetem appellatum, quod sit magnus inter lapides, vt sit magnes quasi magnus: re enim vera si magnum dicimus Alexandrum, aut alium huiusmodi Imperatorem, quod ferro barbaras domuerit regiones, magnus erit magnes, qui ferrum ipsum captiuum trahit, sibique subijcit. Dicitur etiam Heracleus, vt volunt nonnulli, quod circa Heracleam vrbem fuerit inuentus: siue Herculeus lapis, quod inter lapides Herculem referat: vt enim Hercules omnia domuit monstra, &fortissimus habitus est; ità &lapis iste ferri domitor, &subactor virium ac toboris principatum obtinet inter omnes. Dicitur etiam sideritis voce Graeca, quasi ferreus seu ferralis; eò quod in ferrum dominetur. Huius quinque sunt genera ex Plinio citato, Aethiopicum, Magneticum è Magnesia, Macedoniae contermina, ex Echio Boeotiae, ex Troade, ex Magnesia Asiae: retamen vera in alijs etiam plurimis regionibus oritur magnes. Nec vero voluit naturae opifex tam angustis arctare finibus nobilissimum lapidem, &humanis vsibus accommodatissimum. non tamen ego tam amplam illi ditionem tribuo, vt pro patria illi terram vniuersam deputem; nec Gilberto subscribo affirmanti in omnibus climatibus, in omni prouincia, in omni solo aut inueniri magnetem, aut, si non inuenitur, id contingere, quia proprer profundiores sedes, &impeditos recessus lateat incognitus; aut propter imbecilles vires à nobis non agnoscatur. Ego in re physica sensum sequor libenter ducem, nec nisi, quos ille veritatis fontes iudicauerit, effodio. In alijs tamen, vt dicebam, plurimis etiam regionibus naturae benesicio praeterquam in nominatis à Plinio inuenitur lapis magnes. Est ad Italiae littora Illua insula Hetrusci maris magnetis feracissima; vbi magnes non eruitur sicuti glarea sua forma, &magnitudine, sed exciditur ex magneticis rupibus, quae rupes mari imminent omnibus temporum iniurijs expositae. &hac fortasse de causa non est inde excisus magnes virtutis magneticae valde nobilis, quia ex eminenti rupe exciditur, &ex illa parte saxi, quae obuia est iniurijs. quod si quis altius defoderet &fedatam illam externam partem abijceret, potentiores fortasse lapides inueniret. effodiuntur valentiores in quadam insula maris Euxini, &in Epiri montibus. sunt in Hispania, in Germania, in Gallia, &alibi loca, in quibus inuenitur: nobilissimus tamen magnes ex India orientali defertur, &praecipuè ex China seù Sinis &Bengala: ex Arabia etiam habentur non contemnendi.