Latin
Cap. XVI
Niccolò Cabeo, Philosophia magnetica 331
Unproofread scanNot analysed yet
&consequenter passum applicetur ad basim postpositi trianguli, pono in illo produci qualitatem eiusdem intensionis cum illa, quae est in magnete, vel certè non multo mino rem, certè nullo modo maiorem. Hoc posito, quia patuus magnes B. minor est in sua mole, quam sit A. minorem etiam habebit sphaeram actiuitatis quam habeat A. iam verò si ponantur duo magnetes A. &B. in tanta distantia, quanta est longitudo obeli C. qui medius inter illos ponitur, &ad alterum extremum applicetur magnes A. ad alterum vero magnes B. primum, quantum est ex parte magnetis supponendo seorsum singulorum vires aequales, aequaliter ambo adhaerebunt obelo in sua extremitate, quantum est pręcisè ad illam extremitatem. Quia enim vtriusque qualitas ponitur aeque intensa, puta, vt quatuor, in contactu singuli magnetes producent qualitatem, vt quatuor, &adhaerehunt obelo vi vt quatuor; quia tamen agens A. habet longiorem sphaeram actiuitatis, quàm sit longitudo obeli, &magnes B. est ad illum conuenienter dispositus, roborabit pariter polum, &actionem poli illius D. in illa distantia roboratione, puta, vt duo, iam ergo erunt in polo D. sex gradus conspirantes ad adhaesionem obeli cum polo D. quatuor nimirum gradus ex natura ipsius magnetis B. &duo ex roboratione A. agentis in B. sibi conuenienter disposito; at vero magnes B. agit quidem A. versus, quia sibi etiam ille mutuo est conuenienter dispositus, &eius actio incipit etiam ipsa, vt quatuor, quia ponuntur eiusdem intensionis; at vero, quia minorem habet sphęram actiuitatis in eadem distantia longitudinis scilicet obeli, non causat in polo E. roborationem duorum graduum, quam A. causat in D. sed minorem, puta, vnius &ita iam vides differentiam ex parte magnetis ipsius: nam in poso E. est vis retentiua obeli, vt quinque, quatuor ex vi magnetis A. vnum ex roboratione magnetis B. at vero in polo D. est vis retentiua obeli, vt sex, quatuor ex virtute magnetis B. duo ex roboratione magnetis A. qui cum sit maior, potest in eadem distantia roborare alterum vt duo, in qua distantia ipse ab altero non roboratur, nisi vt vnum. Ergo praecisè ex parte ma gnetis etiam est maior ratio, cur obelus adhaereat potius D. quam E. &surripiatur ab E. quia ibi vno gradu minor est vis retentiua, vt demonstraui. Similiter ex parte ipsius obeli est maior adhaerentia ad D. quam ad E. quanuis minor sit magnes B. quam A. nam in obelo C.