# Philosophia magnetica 357-2

Niccolò Cabeo, Philosophia magnetica, Cap. XXVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-cabeo/philosophia-magnetica/357-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-cabeo/philosophia-magnetica/357-2

Cap. XXVI. xi magnetem ipsum, nedum ferrum magneticè excitum sentire temporum, & aetatis iniurias, vbi ex sua vena veluti ex ma terna aluo fuerit extractus. Verum, vt caetera longiorem ferunt aetatem, si cautè custodiantur, ita & magnes, si diligenti cura foueatur, saeculorum eludit impetus, & perpetuo virentem possidet iuuentam. Tria autem hic pono, quae ad magnetem conseruandum conducunt, quantum mea longa, & aliorum obseruatione potui inuenire. Primo igitur conseruatur magnes ferreis consepultum pulueribus: lapidum scilicet Phaenix non potuit, nisi ex suis ferè cineribus, & suo puluere vegetam vitam haurire. Res pater experientia. ratio autem non est, quia, vt contendunt aliqui, pascatur illo puluere magnes: non viuit, non ergo nutritur. Neque puto corporeo effluuio foueri, quasi vero ex ferro spiritus exhalent, & corpuscula euaporent, quibus perpetuò haustis magnes saginetur, vel certè ex illorum occursu augeatur. Non exhalant spiritus magnetici, vt alij dixerunt, à ferro, in quod fuerint à natura quasi proseminati, ac propterea molius puluere ferreo dicunt foueri lapidem, quia ex comminuto ferro melius corpuscula egrediuntur, & spiritus sese effundunt, dum illa comminutione quasi patentem aditum aperimus. Non probant mihi hoc. Quare necapprobo, nec foueri dixerim magnetem à ferro propter hoc: si tamen tibi non videtur insigne commentum, integrum tibi sit opinari, vt lubet. non habebis me totis viribus reluctantem. Non nego sanè, immò vltro admitto, quod experientia demonstrat, metallum posse metallicos spiritus exhalare, substantiali, scilicet effluuio. Multa Chimici adducunt ex suis operationibus, & suo in furnulis accenso igne ad hanc veritatem cognoscendam facem praeferunt, multaque ostendunt, quae hanc metallicam exhalationem, &, vt loquuntur, spirituum effusionem in plumbo, in auro, in argento, vt contendunt, euincant.

---

Niccolò Cabeo, Philosophia magnetica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Philosophia_magnetica.
