# De Plinii erroribus 100

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus, 100. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/100
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/100

lib.xxvi. capite. xvi, quod capillum flauum facit. Dioscorides autem lysimachium alio nomine, ait lytron appellari, quam appellationem suspicor, aut apud Dioscoridem, aut apud Plinium esse deprauatam, qui de lutea haerba Infectiua meminit lib.xxxiii. capite quinto, quam dicit caeruleo subtritam pro chrysocola induci. Forte enim lytron non Luteam eandem haerbam, debuit nominare. Nam et Victruuius non luteam, sed luteum uocat, inquiens. Qui non possunt chrysocolla propter raritatem, uti haerba quae luteum appellatur caeruleum inficiunt, et utuntur uiridissimo colore. Talis est ferè etiam aetate nostra lysimachii haerbe, siue litron, siue Inteum alio nomine appelletur, apud infe ctores usus, nam colori caeruleo, quem guadum uocant, eam super in ducunt, et uiridem colorem tingunt. Mirum autem uideri possit, si lu tea, uel luteum nominetur, cum non luteum, sed uiridem faciat colorem, nisi quod et luteum, seu flauum facit, si per se adhibeatur, et non cae ruleo subteratur, nam et Pli. scribit (ut diximus) lysimachiam capillum flauum facere, uel lytror, forte non à colore quem tingit, sed a flore poti us lutea fuit nominata. Nam et Aui. fen.xvi.tertii cap. duae excoriatione ulcerum de quadam haerba meminit, quam haerbam tinctorum, et citrinam nominat, cuius succum libitum, et clysterizatum scribit prodesse ulceribus intestinorum, neque pu to ipsum aliam haerbam innuere, quam lysimachium, cuius pariter foliorum succum, aut epotum, aut per clysterem iniectum dicit Dio. prodesse dysentericis. Antiquus autem Aui. expositor, siue Gentilis, siue alius cuius expiones in locum allatum haben tur impressae, ut qui magis studeat uerba Aui. scindere in partes primam, ibi secundam, ibi tertiam, ibi, quam eorum sensum, quod magis foret ex usu medicorum de clarare, neque hanc haerbam tinctorum citrinam, neque alteram quam stati po stea tanquam eundem habentem effectum Aui. subiungit, et pedem alacohen dicit de qui busdam uocari. Se autem existimare quod sit pes corui, quamuis alii ante eum, ut ipse testatur dixissent Hippocratem per alacohen folia ficus intellexisse, neutram inquam harum haerbarum quae uidentur fuisse apode ueteres in usu me dicinae celebres, atque ideo cognitu necessariae, sua studuit doctrina Gen tilis Illustrare, sed tamquam essent notissimae, aut parum afferet earum noticia utilitatis, sua intactas expositione praeteriit, nouus autem Aui. expositor non uisus est omnino ista negligere. Verum ex eius expionibus lector est incertior, quam antea. Nam haerbam tinctorum memitem esse dicit cuius succo utuntur tinctores, de qua etiam memite dicit testari principem, quod est frigida, et sicca in primo, et quod multam habet stipaticitatem, et exponi in sinony mis Auicennae quod est chelidonia, sed non esse uerum teste Simone genu ensi. Nonne hic expositor ignotum per ignotius, aut saltem aeque ignotum no bis ostendit cum herbam tinctorum memitem esse dicit, non autem quid sit memite, sed quid non sit magis edocuit. Scio.n.

---

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Plinii_erroribus.
