Latin
101
Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus 101
Unproofread scanNot analysed yet
ueram memite quam Diosco. glaucium uocat, et ad uitia oculorum laudat, a nostrae aetatis medicis ferè omnibus ignorari, qui pro ea utuntur haerba altera simili quidem, sed non eandem habente uim quam graeci μήκωνα κερατίλα . i. papauer cornutum appellant. Sed fac ueram memite, aut uerum glaucium esse, notum non tamen, aut autores arabes de memite, aut grae ci de Glaucio, quod sit haec haerba, tam in usu infectorum, quam etiam medicorum quicquam retulerunt, neque quia Auicenna scribat memite esse fri gidam, et siccam in primo, hoc satis efficax est argumentum ad probandum memitem esse haerbam tinctorum, de qua Auicenna facit men tionem fen. xvi. tertii capite de excoriatione intestinorum. Plures. n. sunt haerbae tales habentes qualitates quas tamen propterea non di cimus easdem esse, cum haerba tinctorum, atque citrina ab Auicenna no minata. neque etiam eosdem habere in medicina usus existimamus. De secunda haerba pede alacohen ab Auicenna uocata, idem expositor scribit existimare quod sit haerba a medicis uocata pes corui, de qua di cit secundo huius capite, de pede coruino, quod radix huius haerbe cum decoquitur confert solutioni antiquae, sed radicem huius haerbae quam nostri haerbolarii uocant pedem corui esse causticam, ulceratiuam, et de ista non loqui principem. Hic qui princeps dicit, quod aliqui dixerunt, quod per alacohen Hippocrates, intellexit folia ficus, quae in nullo serui unt casui praesenti, quia pungunt, et excoriant per lacticinium occultatum in eis. Haec omnia ad uerbum fere nouus expositor Auicennae qui sua expositione, non magis hanc, quam etiam priorem nobis haerbam declarauit. Forte autem sit illi minus pudendum hanc secundam, scili cet pedem coruinum, de quo Auicenna loquitur, ignorasse, quando et ipse auicenna tantus alioquin medicinae magister, uel dubitauit, uel etiam nesciuit quid esset, ut plane in multis aliis haerbis ipse met suam fate tur inscitiam, ut etiam secundo canonis de hac ipsa haerba, quae pares coruinus nominatur non modo ambigua, sed etiam contraria loqui tur, sunt autem haec Auicennae de pede coruino inibi uerba, Pes coruinus membra expulsionis. Radix eius haerbae confert solutioni antiquae, et dixerunt Paulus, et alii quod confert colicae, et efficit operationem hermodactylorum absque nocumento.