# De Plinii erroribus 102

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus, 102. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/102
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/102

Ego autem nescio quomodo radix pedis coruini possit prodesse solutioni antiquae, et facere operationem hermodactylorum qui sunt satis in soluendo potentes, nisi forte Auicenna uult hoc loco solutionem curare solutione, qui tamen alibi praecipit non esse faciendam, solutionem super solutionem. Fen autem .xxii. tertii capite de solutione podagrae, et Ischiadicorum, pedem coruinum non colicae, sed podagrae potius, ex eiusdem pauli autoritate Auicenna prodesse testatur, ita scribens. Et di xerunt quidam quod pedi coruino inest operatio hermodactylorum, et non est eius nocere stomacho. Quae uerba exponens, etiam nouus ex positor Auicennae, in hunc modum scribit. Dicit aliquos asseruisse, quod pes coruinus operatur, et purgat sicuti hermodactyli, et non nocet stomacho sicuti ipsi. Et pes iste coruinus est haerba cuius radix po nitur in opere de qua scribit secundo huius capitulo de ea. Dixerunt paulus, et alii quod confert colicae, et efficit operationem eorum abs que nocumento. Deinde subiungit, radix pedis coruini quem nos hic habemus, ab extra apposita rodit, et pluries hanc feci super pedem il lius quassari qui habebat in inguine bochium epidemille, et protinus illic surgebat ampulla, qua rupta exibat uirus uenenosum, unde aliqui sanabantur. Sed hanc dare per os nunquam ausus sum, licet sciam aliqua quae foris adhibita uesicant, et ulcerant, et comesta non ut allia, et caepe. Haec ille qui licet uereatur, ut sane debet uereri, dare per os radicem pedis coruini quae uenenum est, ut postea declarabimus, per uerba tamen postrema uidetur innuere, quod si etiam daretur per os, cum aliqua tamen ratione daretur, et non sine principis autorita te. Ioannes uero mattheus de grado alter nouus Auicennae expositor in huius radicis expositione magis audaculus scribit haec uerba. Intellige quod cum autores utuntur pede coruino, in casu etiam isto sem per utuntur radice eius, et non foliis, ita etiam dominus. Auicenna secundo canonis ponit iuuamenta radicis eius, quae uerba expositoris nobis indicant ipsum huius haerbae timuisse folia non radicem, quia dominus Auicenna eiusdem radicis usum, et non foliorum secundo canonis praecipue probauisset. Miseret me humanae uitae quam uideo quotidie sub Auicenna, non tamquam principe sicut medici iuniores appellant, sed tamquam saeuo tyramno periclitari, nam si radicem ue nenatam, uel intra corpus iusserit adhiberi, eam quidam medicorum in aegrotantibus adhibere non dubitant.

---

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Plinii_erroribus.
