# De Plinii erroribus 105

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus, 105. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/105
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/105

per pedem coruinum alteri prae fert, quae apud eosdem graecos Δι ἐρμολακτύλων.i.phermodactylos nominatur, quarum utramque describit Pli.lib.vii. in quo de simplicibus, et compositis agit medicinis propriis ambas inscriptionibus notans. Primae compositionis inscriptio, atque descriptio haec est. Podagrica per Hermodactylum. Hermodactyli omniz.iii. annesi, Cymini aethiopici, ameos, corymborum thymi, piperis longi, zinziberis an, obolos tres, epithymi unciam mediam. Dosis oboli.iiii.aut.vi.datur mane cum condito uel hydromele. Secundae autem compositionis per pedem coruinum inscriptio, atque descriptio talis est. Per pedem coruinum compositio quae facit ad ea, ad quae, et altera per hermodactylon, stomacho utilis. Zinziberis oboli duo, piperis oboli tres, agarici obolus unus, cind interioris oboli quatuor, radicis pedis coruini oboli sex. Dosis oboli octo. His autem quibus uenter non facile soluitur siliquae.xxiii. facit om nino septem, uel octo fere alui deiectiones, harum duarum compositionum paulus lib. sui de medicina uolumine tertio secundam per pe dem coruinum nominatam dicit ex alexandri autoritate prima esse Alexander meliorem, ut quae eandem faciat euacuationem, et aeque sedet dolorem, cum hoc quod nihil obest stomacho, quorum uerborum sententiam male Auic. duobus in locis antea allegatis, de solo pede coruino scribit, ip sum hermodactylis comparando, quasi radix pedis coruini, de qua loquitur paulus sit par in cienda aluo radici hermodactylorum, et non habeat potius adstringendi facultatem, quemadmodum de ea sen tit Diosco. qui ipsam coeliacis prodesse testatur, sicuti, et ipse Auicen. primo canonis eandem dicit radicem prodesse solutioni antiquae, et etiam.xvi. tertii testatur non nullos eam nominasse inter medicinas ad ulcera intestinorum facientes, quoniam coeliaca dispositio est mor bus similis lienteriae, quae prouenit etiam ex ulceribus intestinorum. Quare Auic. haec omnia de radice pedis coruini non male scribit. il lud uero non recte quod faciat operationem hermodactylorum.

---

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Plinii_erroribus.
