# De Plinii erroribus 108

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus, 108. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/108
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/108

Nuper rime autem in lysimachio, et lutea manifestauimns, plurimarum her barum quas latinis nominibus nouerat Plinius graecas nomenclatu ras ignorauit, quam Plin. inscitiam etiam in isatide, et glasto, elxine, et conuoluolo, oxymirsine, et Rusco, Nardo gallica, et saliunca, in alte ro nostro libello de Plinii atque aliorum erroribus edito demonstrauimus. Quia uero ex tam crebro, et in omnibus Pli.libr. passim errore reperto haec inter me, ac Pli. patronum disputatio habuit occasio nem, quem tamen errorem hic se putauit unica codicis emendatione aeram.s.in haerbam mutando substulisse. Nunc mihi libet eidem Pli. patrono copiosius ostendere quam multas alias pliniani codicis emendationes eum oporteat excogitare, si errorem quem dixi, pro quo inter nos est orta dissensio, ex toto Pl. codice uelit extirpare. Neque.n.in haer bis tantum, atque omni plantarum natura, sed etiam in animalibus, atque metallis, hunc ipsum errorem plinius admisisse frequentius depraehenditur, ut per singula genera summatim ostendemus. Pli. libr. xx. Marrubium nigrum scribit a graecis prasion nominari, melius autem melan prasion scripsisset, quoniam prasion nomen est commu ne ad nigrum et album, postmodum libro.xxvii. de eodem marrubio nigro suo Ballotes nomine agit, nesciens tamen eandem haerbam quam romani marrubium nigrum appellabant, a graecis Balloten nomina ri. Argumentum inscitiae, quod Balloten alia nuncupatione porrum ni grum, et non marrubium nigrum Pli. a graecis uocari eodem loco te statur, de quo plinii errore quo saepius prasson idest porrum pro prassio.i. marrubio scribit nominum uicinitate decoeptus etiam in al tero libello fecimus mentionem. De atriplice plinius multis scribit in locis, sed libro praecipue .xx.ubi uires eius, ac proprietates explanat, hoc tamen olus ex aureo colore dici a graecis χρυσολάκανον uidetur pli. nesciuisse, cum libro postmodum.xxvii. agat de chrysolachano tamquam de haerba penitus ab atriplice differente adeo, ut huic contrarias omnino illis quas antea atriplici adscripserat uires assignet, libro si quidem .xx. atriplicem morbos regios, ac pallorem facere ex pythagorae tradit autoritate postmodum lib.xxvii. de Chrysolachano agens ait, fuisse aliquos qui hanc haerbam dicerent alligatam regium morbum habentibus, ita ut spectari possit sanare id malum, ad quem pariter effectum de Chrysolachani semine si bibatur Dioscorides au tor grauissimus testificatur. Eandem uero haerbam significari a grae cis nomine chrysolachani, et a latinis atriplicis, praeter Dioscoridis idem asseuerantis autoritatem, color etiam haerbae atriplicis aureum colorem representantis, unde illi a graecis inditum nomen chrysolachanum manifestissime indicant. Sambucum plinius libro. xxiiii.ini ter arbores collocat, eius denique effectus in medicina praecipuos exponit, deinde eandem arbusculam libro.xxvii.

---

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Plinii_erroribus.
