# De Plinii erroribus 109

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus, 109. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/109
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/109

sub acteae nomine pingit, graui florum odore, caulibus asperis, geniculatis, semine nigro, ut hederae baccas mollibus, nascique opacis, asperis, et aquosis, autumat, quae omnia indicia sambucum demonstrant, cum etiam eandem acte am, sicuti sambuci radicem ad interiores foeminarum morbos dari Pli nius praecipiat. Neque uero poterit illud Plin. patronus pro Plinio re spondere, plinium sub acteae uocabulo Ebulum intelligere, atque ita non de eadem planta, sed diuersis sub uariis nominibus, altero graeco, alte ro latino in locis tractasse differentibus. Non potest inquam hoc pro Plinio dicere, quoniam graeci sambucum non acten, sed chamaeacten potius, idest terrestrem sambucum nominant. Et haec quidem quantum ad plantas attinet dicta sufficiant, quas Plinius uisus est non modo nomine, secus etiam natura putasse diuersam. Autor autem eius libri, qui cornu copia inscribitur, miratur de Plinio tantae doctrinae, at que autoritatis uiro, qui in genere animalium Dasipodem a lepore diuersum fecerit, cum tamen (ut inquit) unum, idemque animal sit, mi rantur inquam, ut qui non animaduerterant, multos alios eiusdem autoris similes, etiam in aliis rebus, et non in lepore tantum errores, et multis argumentis conatur ostendere, Dasipodem a lepore non esse differentem, tum ex ratione nominum, tum ex his quae de Dasipode scribit Aristoteles lepori congruentibus, tum etiam ex communibus grae cis, atque latinis tam de Dasipode, quam etiam de lepore adagiis. Quae om nia argumenta, ego qui ubi possum Plinii autoritatem perlubens de fendo, possum ea ratione refellere, quod nihil impedit duo animalia pro ximi generis inueniri, quibus propter naturae affinitatem eadem g iii zed by Goo git omnia, quae ille autor adducit possunt conuenire, ueluti lepo rem, atque Canniculum quem puto a graecis dasipodem nominari, sua si huius erroris, ita Pli.

---

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Plinii_erroribus.
