Latin
11
Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus 11
Unproofread scanNot analysed yet
Dictata illa tua Nicolae quibus Auicenne refellis inscitiam, docesque medicos iuniores quanta in caligine rerum uersentur, nescio plus ne mihi uoluptatis an dolo ris attulerint. Nam et gauisus mirifice sum res eas quibus hominum uita sa lusque continetur ab eo potissimum uiro editas esse in lucem, quem quidem ego sper ingenii disciplinarumque merito plurimi fecerim. Et indolui rur sus generis humani uicem, quod in se grassari tamdiu impune tristem hanc ignorantiam patiatur, atque ab his interdum uitae spem precio emat, unde mors certissima proficiscatur. Quis. n. non uideat plus esse a medico quam a morbo periculi, siquidem et morbus alius pro alio curetur, et alia pro aliis re media afferantur. Quod si te prisca illa Nicolae tulisset etas, in qua pro meritis premia reddebantur ne deorum quidem honoribus caruisses, ni si forte maius esse credimus unum aut alterum, quod Esculapius fecit, a morte, quam omnis pariter homines, quod ipse facis, a mortis etiam periculo eripere. Quare perge obsecro, qua instituisti uia. s. ut una opera et immortalem tibi gloriam parias, et omnibus uere hactenus mortalibus egris uitam salutemque concilies. Quod autem Plinium quoque redarguis nostrum quasi Cisthon pro hedera acceperit, in hoc ego, ut libere agam, et amice longe a te disen tio. Nec autem uerebor eius uiri patrocinium suscipere audacter qui fuerit de uita et litteris tam preclare meritus, presertim aduersus te, hoc est aduersus eminentem philosophum cui nihil ueritate ipsa debeat esse antiquius. De uestris. n. sunt illa scholis, amicus Socrates, amicior ueritas, et item amici ambo, plus tamen habendum honoris ueritati. Pli nius igitur ut quidem tu ais, perinde atque Auicenna cisthon ab hedera non distinguit errore, siquidem ita sit, maximo quando cisthos ab hedera plurimum et figura et colore et uiribus differat. Addisque miran dum de plinio magis, quam de Auicena, quoniam grecae linguae paritus secerne re a Cisso hoc est ab hedera Cisthon debuerat. Argumentum affers quam obrem alteram ab altera non separet, quod in libro naturalis historie. xvi. Hederam diuidat in marem, ac foeminam. Floremque utriusque similem dicat esse rose siluestri. Tum idem li. iiii. et. xx. cisthon quoque illam sub qua nasci tur hypocisthis in marem, diuidat et foeminam, marique rosaceum semine album tribuat florem. Postremo quod etiam cisthi huius fecisse inter hederas mentio nem se dicat. Quocirca sic uideris posse colligere. Cum Pli. libro. iiii. et uigesimo mentionem se de cistho inter hederas fecisse doceat. cuius tamen uocabulum nusquam superius inter hederas citetur.