# De Plinii erroribus 110

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus, 110. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/110
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/110

excusetur, alteri tamen sibi familiari omnino erit obnoxius, quoniam et de dasipode, et de cumniculo in suis libris faciat mentionem, qui tamen unum idemque sunt animal, sicuti de caprea, et de Dorcade de Vespertilione, atque nycteride, siluro, et glani, passere, et psitta quae animalia, modo graece, modo latine nominat, neque lectorem admonet eadem ne sint, an diuersa, ut plane uideatur ipse putasse, non eadem. Sicuti inter metalla argentum uiuum, ab hydrargyro diuersum esse existimasse plinius plane conuincitur. Nam cum libr.xxxiiii. argenti uiui naturam exposuisset, mox de hydrargyro suo se loco dicturum pol licetur. At qui omnes, qui etiam paucis graecantur, idem metallum significari, apud graecos hydrargyri nomine, quod apud nos argenti ui ui, minime ambigunt, quando ea etiam, quae de argenti uiui natura scribit Plinius, ut quod uenenum omnium est rerum, ac omnia uasa exi edat, atque perrumpat tabe dira. De hydrargyro pariter graeci autores, ac praesertim Dioscorid. tradunt, qui etiam idem prope artificium quod Plinius conficiendi hydrargyrum, ex minio docet, ne quis forte argentum uiuum, esse natiuum, hydrargyrum uero facticium opinetur, atque ea ex causa Plin, in eis uariis nominibus usum fuisse arbi tretur, quoniam ut diximus, tam arte, quam a natura factum uno nomine a graecis hydrargyros, sicuti a latinis argentum uiuum nuncupatur Hos atque alios idem genus errores, hoc est similes illi, quem de aera, ac lolio, in altero nostro libello adscripsimus Plinio, si Plinii patronus sciuerit excusare, melius tamen quam in sua fecerit praefatione aeram in haerbam conuertendo, fatebor illum iure apud ciues suos posse glo riari, et corona ciuica meritum coronari, pro restituta suo ciui pristina dignitate. Alioquin ex sola super aera defensione sciat se de una tan tum festuca triumphasse, si modo, et de festuca triumphauit, quam nos male fuuisse in haerbam mutatam, multis antea rationibus aduersus Plinii patronum demonstrauimus. Non multum absimilis, immo pro pe germanus his quos nuper tetigimus, est error Pli. in phalangio myr metio, quem Hermo. lapsu memoriae contigisse opinatur. Nos uero eandem habuisse putamus occasionem, quam et superiores graecae.s.eruditionis in Pli.

---

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Plinii_erroribus.
