# De Plinii erroribus 112

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus, 112. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/112
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/112

Verum (ut rem istam magis errori Plinii, quam hominum tribuam malignitati) mouent, unus, aut duo huic fere germani errores pliniani, qui sui de naturali historia libri uolumine uigesimo sexto, statim circa initia Lichenas morbum (ut ipse ait) grauissimum, non Italiae modo, ue rum, etiam uniuersae prope europae incognitum fuisse scribat aeuo priore, cum tamen Hippocrates autor Plinio uetustior, et in graecia natus europae parte non parua in suis libris, et praecipue in eo, qui inscribitur, aphorismi, crebram faciat de Lichenibus mentionem, quod non fecisset, si eius aetatae totius fere europae hic morbus fuisset incognitus, quem nos putamus ut in libro nostro de morbo gallico scripsimus, etiam ante Tiberii Claudii Caesaris principatum, italiae fuisse cognitum, licet non multis, quia carebat nomine, donec medici graeci, qui urbem romanam frequentare coeperunt eundem morbum suae linguae uocabulo lichenas nominantes, fecere Illustriorem. si cuti lidem graeci dolorem intestini laxioris primi colicum, quo nomine nunc quoque utimur uocitantes fuere in causa, ut Tiberius etiam princeps primus, id malum in italia sensisse a Plinio scribatur. Idem puto in phalangio contigisse, huius scilicet uocabuli significatum potius Plinii aetate fuisse italiae ignotum, quam uenenum siue reptile uenenatum. Nam et hoc ipsum magis, quam aliud suspicandi plurimam mihi dedit occasionem quorumdam aetatis nostrae, uel qui Paulo ante hanc uiguerunt inscitia medicorum, quae me aliquando derisui fecit obnoxium. Nam cum sermo haberetur inter medicos, e quorum numero ego quoque unus eram licet tunc essem caeteris iunior, atque ideo minoris autoritatis coram uiro grauissimo, atque eodem potentissimo, qui a pueritia in aula Alfonsi Illustrissimi Re gis aragonum fuerat educatus. Cum inquam sermo incidisset de rep tili uenenato, quod apuliam maxime infestat (uulgo tarantula no minato) cunctis aliis, qui aderant medicis senioribus asseuerantibus nullam fieri de hoc animali, apud ueteres mentionem, me auνη 4.

---

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Plinii_erroribus.
