Latin
113
Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus 113
Unproofread scanNot analysed yet
tem uno contradicente, atque id a graecis priscis phalangion nominari contendente, ab arabicis autoribus rutellam, uisus sum pene delirare, palam uiro quem dixi rerum, fortunaeque potente; coram quo haec disputatio agebatur contra mo ferente sententiam; quoniam se suis auribus dicebat audisse, medicos quoque Alfonsi Regis aragonum asserentes, antiquos medicos nihil in suis libris de tarantula scriptum reliquisse. Quae sane assertio medicorum multo plus habet erroris, quam pliniana, si quidem haec italiae tantum. illa uero omnibus terris superiori aetate tarantulam facit incognitam. Alioquin de ea sub uocabulo aliquo, uel graeco, uel Barbaro mentio, apud priscos haberetur, quam tamen illi fuisse habitam uisi sunt omnino pernegasse. Quidam uero medici, etiam ex recentioribus, qui de uenenis suos tractatus inscriptos reliquerunt, de rutellis phalangiis, ac praeterea Tarantulis meminere. Verum tarantu las, non ad Caput de Rutellis, sed potius de Scorpionibus referunt. Vnum tamen scorpionum genus, quod tertium numero ponunt etiam tarantulam à Rasi uocari, testantes, ab Auicenna uero bel, uel sebegi. At (ut dixi) quae hodie tarantula nominatur, apud grae cos phalangii, apud arabes rutellae nomine celebratur, argumento, quod omnia fere quae graeci de phalangiis eadem scribat Auicenna de rutellis, Galenum insuper citans de spetiebus rutellarum scribentem, quae idem autor scripserit de generibus phalangiorum. Sed ad Plinium reuertamur a quo libenter ad medicos celebres facimus digressionem, ut eius errores multo leuiores aliorum comparatione faciamus. Nisi quod et huic Plinii in phalangio errori, quem supra tetigimus, alter sane grauior annecti potest quo uidetur ipsemet a se ip so in suis scriptis dissentire Plinius, si quidem libro undecimo tractans de generibus araneorum inter quae primum phalangia connu merat, supernacuam tamen eorum censet commemorationem ob magnam illorum, ut inquit notitiam, ut uideatur pariter Plinius eius uod dixerat libro undecimo, oblitus postmodum libro uigesimo nono. phalangia Italiae ignota scripsisse, Dicet fortassis quispiam ea phalangia, quae hoc in libro scribit Plinius esse Italiae ignota diuerEr.