# De Plinii erroribus 115

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus, 115. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/115
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/115

Aque Aristoteles libro de historia animalium octauo araneorum, et phalangiorum genera una diuisione partitur, ut non possint haec esse uulgaris notitiae, atque ob id nec dictu necessaria, si italiae fuerit phalangiorum genus, quemadmodum libro allogato Plinius scribit, ignotum. Sed iam haerbis, reptilibusque relictis, uenio ad alteram disputationem, quae et si de nominibus esse uideatur, ad duas tamen medicinae attinet partes quarum altera anatomice, altera pathognomice, a graecis nominatur, in quibus optarem Hermolaum, ita sicuti in altera, quae haerbarum doetrinam continet, fuisse exercitatum. Non tamen mihi eadem deerit pro amplissimo uiro excusatio, qua etiam Plinium aliquando circa haerbas errantem excusauimus minus, mirum uideri debere dicentes Plinium uirum in reipublic. romanae administratione occupatissimum, illa ignorasse in quibus, etiam Auicenna, qui medicinae princeps aetatis nostrae medicis fuisse uideatur, non parum errasse depraehenditur. Cur enim non possim Hermolaum, non mi norem dum uixit in republica Veneta uirum, quae ferè romanam magnitudinem aequauit, simili ratione in aliena praesertim professione defendere, sicubi in his quae ad medicinam attinent, uel falso putasse aliquid, uel inepte alios errantes excusasse a Plinii patrono repraehenditur, ueluti in epiglosse, arteria, et gula, et in lactibus, in quibus Theodorum Gazam conatur, protegere Hermolaus in argemis, et albuginibus in strumis, et pluribus aliis, quae licet, et ipsa uideantur ad artem medicam pertinere, quia tamen quaestio est magis de nominibus, quam de rebus ipsis, ueluti quae sint curae minutioris, a me indefensa consulto relinquentur. Cur uero in epiglosse, arteria, et gula, putet Plinii patronus errasse Hermolaum non intelligo, quoniam de his, neque in plinianis castigationi bus, neque in glosemmatis ad Alexandrum pontificem, quicquam ab eo reperi scriptum, nisi forte plinii patronus Hermolaum culpat, tamquam indiligentem pliniani codicis castigatorem, quod locum illum libri undecimo capite uigesimo septimo, ubi Plinius inter alias huma ni corporis partes de epiglossi, arteria, ac gula facit mentionem inemendatum reliquit, quem Plinii patronus putet se recte emendauisse, ita scribendo.

---

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Plinii_erroribus.
