Latin
117
Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus 117
Unproofread scanNot analysed yet
Binae ab oris faucibus cannaliculae coeunt quarum altera breuior, interiorque est, tracheam arteriam, uel pharynga graeci. Latini guttur, uel spiritualem fistulam appellant. Altera uero longior, exteriorque est, Isophagum graeci, et stomachum, latini gulam, et cibalem fistulam uocant, in quibus uerbis plura sunt errata. Sed grauius ex illis primo persequemur in quo Plinii patronus sibi contradicit. Nam libro, et capite dictis gulam ponit in parte colli anteriore, alioquin non esset exterior, tracheae arteriae interiori collata, nisi forte, id quod posterius est, et dorso proximius, pu tet exterius. Quod uero prius, et respicit pectus uelit interius appellare, qua appellatione nulla esse potest absurdior, post modum libro eodem capito decimo septimo de gula, ita scribit. Et nunc gu lae ratio reddenda est, quae post tracheam arteriam posteriorem locum tenet, ex quo dicto sequitur tracheam arteriam gulae comparatione esse exteriorem et consequio anteriorem, quam tamen in Plinii emendatione fecit interiorem, atque ideo posteriorem. Quo fit ut eadem colli pars, siue trachea arteria, siue gula, positum habeat interiorem, et exteriorem, posteriorem, et Anteriorem. Verum haec contradictio, non in diuersis capitibus tantum, sed in uno etiam scilicet octauo eiusdem libri apparet. Nam circa eius capitis, finem, scribit plinii patronus haec uerba de trachea loquens arteria. Ante gulam posita est, quia cor in priore parte collocatum est. Quamuis autem eadem contradictio in uerbis plinii libro undecimo a plinii patrono emendatis non appareat, non tamen, et ille error sit minimus, quin meo iuditio maximus si parte quidem colli priore cibum, et potum deuorari, pesteriore autem spiritum, ac uocem com meare Plinius existimauerit, ut sane eum existimasse fateri sit necessarium, nisi eadem uerba aliter, quam a Plinii patrono castigentur. Quare nos qui ubi possumus errorum culpam qui in plinianis codicibus uel impressis uel manu scriptis inueniuntur, in impressores, atque librarios et male plinium emendantes, potius reiiciendam, quam ipsi autori adscriben dam iudicamus, totum hunc pli. locum de cuius ueritate disputamus, ita scribendum existimamus, sub ea minor lingua epiglossis appella ta, opera eius gemina duabus interposite fistuiis exterior earum ar teria ad pulmonem, atque cor pertinens, hanc operit in epulando, ne spiritu, ac uoce iiiac meante, si cibus, ac potus in alienum deerrauerit tramitem, torqueat. Altera inter: &est, appellatur sane gula, qua cibus. atque potus deuoratur. Tendit haec ad stomachum, et reliqua.