Latin
121
Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus 121
Unproofread scanNot analysed yet
ceruas non habere dentes superiores sicuti neque mares, et tamen carere cornibus, ac non multo post inferius ait, solos et camellos ex hiis quae non sunt cornigera in superiore maxilla non habere priores dentes. In hac igitur natura, et ceruae foe minae, et camelli communicabunt, qui neque cornua, neque dentes habebunt superiores, priores. s. Hos enim inesse cornigeris libro de partis bus animalium tertio negat Aristoteles, ubi ita scribit. Cornigerorum nullum utrinque dentatum est. Superne enim primores dentes non habent, quippe cum hos adimendo non addiderit cornibus. Cur uero ceruae cum sicuti mares superne primoribus dentibus careant, cor nua tamen non habeant, causam eo in loco subiungit Aristoteles. si cuti et de camellis qui similiter utrinque dentati non sunt, hoc est prio ribus in superiori maxilla dentibus uacant, ut scribit idem Aristoteles libro de historia animalium secundo. Mox secundo libro de partibus animalium generalem quandam attulit rationem. Non igitur soli camelli ex his quae non sunt cornigera, erunt altera tantum parte dentati, quando et ceruae non sunt cornigerae, et dentibus aeque carent. superioribus. Quod si quis plinium dixerit de maribus, non autem de foeminis intelligere, atque ideo solos camellos excipere meminerit, is tam foeminini, quam etiam masculini sexus, multa animalia uacare cornibus, atque ideo plinium, quamuis soli camelli scripserit, sub ea tamen exceptione etiam camellorum foeminas comprehendisse, quando ut gran matici inquiunt masculinum genus concipit foemininum, quando etiam sub non cornigeris, tam foeminae, quam mares continentur, ut qui alterum ge nus excipit alterum debeat excipere. Iccirco. n. Plin. dicit ex his quae non sunt cornigera, non autem ex his qui non sunt cornigeri, ut se utram que complecti naturam uerbo neutri generis significaret, tam foemi narum non habentium cornua, quales sunt et ceruorum, et camellorum quos solos plinius scribit, ex his quae non sunt cornigera, non habere dentes. Oblitus (ut uidetur) eorum quae antea de ceruis foeminis diseruerat, dum earum argumento Aristotelem causam afferentem, cur nullum cornigerorum utrinque dentatum sit, quod superiores quibus carent dentes in cornua absumantur, refellere non dubitauit.