# De Plinii erroribus 122

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus, 122. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/122
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/122

Qui pu tant (inquiens) eos scilicet dentes maxillae superioris primores (de his n. loquebatur) in cornua absumi facile coarguuntur, ceruarum natura, quae neque dentes habent, ut neque mares, neque tamen cornua. Plinium autem decuit de philosophorum principe saniora sentire, neque ipsum tam facile posse coargui pronunciare in re praesertim, de qua ipse met sibi Aristoteles obiicit, et solutione satisfacit, libro scilicet secundo de parti bus animalium, ubi ita scribit. Cur ceruae cornibus careant, cum dentes similiter habeant, atque mares, causa est, quod eadem sexus utriusque natura, et cornigera est, sed foeminis adempta sunt cornua, quoniam ne mari bus quidem utilia sunt, sed uirium meliorum beneficio mares minus offenduntur. Quae quidem Aristotelis uerba, aut Plinius non uidit, aut se uidisse dissimulauit, ne sicuti Aristotelem se facile coarguisse uide ri uolebat, ita etiam facile summum philosophum defendi posse ex ips sius, et non alterius uerbis fieret legentibus manifestum. Eligat ergo hoc in loco Plinii patronus utram plinio mallit adscribere, an Indili gentiam, qui omnes Aristotelis de natura animalium, non legerit libros, an iniquitatem, qui eum, quem se in historia animalium referen da fatetur habuisse praeceptorem indicta causa damnare studuerit, at que argumento ceruarum conuictum pronunciauerit, non confutata illa, quam ipse Aristoteles super eisdem ceruis attulerat, si quis forte eas uoluisset obiicere, ut sane Plinius obiicit ratione. Scribit praeterea pli nius in eadem libri, et capitis parte, Bisulcis bina esse cornua, quod dictum si uni uersaliter accipiatur, non erit omnino uerum, quoniam sues sunt de genere bisulcorum, et tamen cornua non habent. Quare rectius Arist, ita de eisdem animalibus scripsit, cornigerorum pars maxima bisulca, neque etiam bisulca omnia. Si cornigera sint, bina habent cornua. Nam orix, quod etiam Pliniu. fatetur in sequentibus, bisulcum animal est, et tamen unicorne. Hoc ergo in loco, ubi inquit naturam bisulcis bi na cornua tribuisse, oricem excipere oportuit, qui uno tantum armatus est cornu, sicuti in eodem pene uersu, asinum indicum exceperat, qui solus inter solipedes est unicornis. Proximus est a cornibus ad pilos transitus quorum defluuium, in muliere rarum, in spadonibus non uisum Plinius scribit, nec in uno alio ante ueneris usum. Atqui mulieribus, et pueris etiam ante ueneris usum, et propterea etiam spadoni bus frequenter capilli defluunt.

---

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Plinii_erroribus.
