# De Plinii erroribus 123

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus, 123. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/123
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/123

Quod si Plinius de eo defluuio pilorum seu capillorum intelligit, quod uniuersim sit, quod proprie caluicium nominatur (. Vt autor est Aristoteles quinto de generatione animalium) mirum est, cur plinius caluicium rarum esse in mulieribus dicat, atque in spadonibus minime uisum sicuti, neque ante ueneris usum. Cum par ratio sit de omnibus, ut Aristoteles, etiam loco antea allato declarat, his uerbis. Mulieres non caluent, quoniam natura earum similis puerorum naturae. Vtraque.n. sterilis seminalis excrementi, spadones etiam non caluescunt, quoniam in foeminam mutantur, et perilos qui postea gignuntur, aut non producunt, aut amittunt. Si igitur ratio Aristotelis aliquid ualet caluicium, in mulieribus pueris, atque spa donibus aeque, aut rarum, aut nullum. Sed libro de historia animalium tertio idem Aristoteles apertum, esse inquit mulieres, et pueros, et spa dones caluicii esse immunes. De struthocamelis, etiam Plinius scribit quod alitum sola, ut homo utrinque palpebras habet, quasi struthocamelus uera sit ales, et non ambigui inter quadrupedes, atque alites generis. Nam si ales esset in sublime uolaret, aut pennas ad uolandum commo das haberet, et si quadrupedem esset pennas non haberet, sed pilos, ut quadrupedes tamen pilos siue habet in gena superiori, ut sentit Aristoteles libro quarto de partibus animalium, qui de palpebra genae Inferioris in struthocamelo, nec unum facit uerbum quoniam, neque ut auis eam habet, neque ut quadrupes, et sane palpebra genae superioris in hoc animali plures habet pilos uisu conspicuos. In gena autem Inferio ri sunt adeo exigui, et numero, et magnitudine, ut uix haec palpebra uideatur. Quare ut puto de ea nullum Aristotel. habuit mentionem. Verum hic error Plin. struthocamelum alitibus annumerantis, quem tamen Aristo. ancipite censuit esse natura, neque magis alitem referre, quam quadru pedem, immo forte magis quadrupedem, quia de palpebra eius loquitur superiore, quam ut quadrupes habeant, hic inquam error si error sit nominandus facile Pli. condonari potest, cum alter sit grauius, apud Aristotelem ipsum de eisdem palpebris siue ciliis animalium erratum, in quibus idem Aristo. sibi ipsi uidetur repugnare. Nam lib. secundo de partibus animalium Theo. Gaza interprete scribit haec uerba. Et inter omnia, quae pilos habent homo unus cilium in utraque palpebra habet. Contrarium scribit hic autor libro secundo de historia animalium, his uerbis. Cilium etiam cum caeterae quadrupedes non in utraque palpebra habeant, simiae ha bent, quanquam praetenue, atque prolixius potissimum in inferiore.

---

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Plinii_erroribus.
