# De Plinii erroribus 124

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus, 124. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/124
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/124

Cum ergo si miae habeant in reliquo corpore pilos, et etiam in utraque palpebra, ut scribit hoc loco Aristo. postmodum, cum alibi secundo .s. de partibus anima lium pariter scribat inter omnia, quae pilos habent solum hominem cilium in utraque palpebra habere, ipse sibi ipsi aperte contradicit. Hanc in uerbis Aristotelis contradictionem soluat graecus grammatista, salua Theod. Gazae interpretatione, aut si non potest hoc facere, me aequo animo patiatur aliquando ab eadem interpretatione discidere, ut uerum sensum Arist. philosophorum principi restituam, neque tam moleste ferat sicubi scripserim bo num quandoque Theod in suis transsationibus dormitare, quando eadem uerba de Homero poetarum antistite scripsit Horatius, et tamen a doctis omnibus toleratur. Quis maiora, uel meliora de Pli. sentit, quam Hermolaus cuius existimationes nullo modo conuelli posse fatetur, et quibus ille non sapit, pla ne indoctos habendos censet. In suo tamen plinianarum castigationum ope re in cuius praefatione, ea uerba de Plin. scribit eundem Pli. crebro di cit hallucinari. Quoties in eodem opere taxat Theodorum male quaedam uerba graeca latine interpretantem, quem tamen alibi omnibus prae fert interpretibus, quem unum cum uetustate ipsa certasse sibi uisum esse pro nunciat, quem sibi colendum, atque imitandum proponit a cuius scriptis se non parum adiutum fatetur, et praedicat. Ego quoque et si idem de Aristo. statuam, quod et Diuus hieronymus fuisse ipsum prodigium grande, atque miracu lum in tota natura, cui pene uideatur infusum quicquid humanum ingenium na turaliter cape re potest, tantum tamen abest, ut credam eum non fuisse hominem, ac nullo modo labi, atque errare potuisse, ut plures eius sententias (ueluti. de proportione elementorum, quae circulo lacteo, de Iride, de numero corporum replen tium locum, quae regularia nominant) sciam posse linealibus demostrationi bus improbari, quemadmodum me ipsum contra aueroim ex Aristotel. oppositione lib. tertio de caelo sentientem, duo talia corpora replere locum pyramidem, et cubum unum tantum esse, quod possit hoc facere cubum, uidelicet mathematicis rationibus, quibus nullae possunt esse firmiores, opere ad id dicato arbitror denarrasse, sed haec obiter dicta sint contra granh ii Dis Contradie tio quae ap peret in uer bis Arist. scondus trans lationem Theodo Horatius Hermola. Ari. erro. nonnulli de pportione elemento de circulo lacteo de iride de nu

---

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Plinii_erroribus.
