# De Plinii erroribus 126

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus, 126. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/126
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/126

generatio ne animalium, solum hominem ex omnibus animalibus caluere asserit. Nam generalem illam passionem qua, uel uolucribus pennae, uel ar boribus frondes defluunt, hoc defrondescere, illud depennescere, non autem caluescere dicitur. Vnde et de simili struthocameli affectu li.iiii. de partibus animalium uerba faciens Aristoteles, ipsum capite, et par te colli superiore glabrum, non autem caluum esse significauit. Quia uero caluicium est capitis uitium iam ad cerebrum, quod in capite con tinetur, ueniamus, de quo paulo infra Plinius scribit in hunc modum. Cerebrum habent omnia animalia, quae sanguinem aeque, et in mari quae mollia appellauimus ut polypi. Aristoteles uero, de quo hanc om nem de partibus animalium historiam (licet, non satis fideliter aliquam do) Plinius transtulit, non cerebrum, sed aliquid proportionale cerebro, polypo, et reliquis carentibus sanguine, tribuit. Haec.n.sunt eiusdem autoris libro de partibus animalium secondo, uerba. Cum autem om nia contrarium momentum requirant, quo contrarietatem, ac medium assequuntur, in hoc.n.essentia, ratioque consistit, non in alterutro extre mo seorsum posito. Iccirco aduersus cordis sedem, et calorem cerebrum natura molita est, et propterea pars ista animalibus iuncta est naturam obtinens aquae, ac terrae communem, atque ob eam rem cerebrum omnia praedita sanguine habent, ex caeteris nullum ferè, nisi per pro portionem, ut polypus. Parum.n.caloris obtinent, omne id genus prop ter sanguinis priuationem. Cerebrum igitur calorem, feruoremque cor dis moderatur, ac Temperiem. Ex his Aristotelis uerbis facile constat mollia, ut polypos, qui in mari sunt, quoniam careant sanguine, atque ideo feruore cordis, non habere cerebrum. Alioquin superuacuum aliquod in ipsis natura molita esset, quod ab omnibus philosophantibus putatur absurdum. Plurimum autem refert dicere alicui exanguium inesse ce rebrum, uel aliquid proportionale, sicuti piscibus ossa, uel spinas, quae autore Aristotele ossibus proportionantur, unde et plinius ipse hoc eodem capite inferius ait delphinos habere ossa, non spinas, et causam subinfert, quoniam animal pariunt. Quasi necesse sit omnia quae animal pariunt constare ossibus.

---

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Plinii_erroribus.
