Latin
127
Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus 127
Unproofread scanNot analysed yet
Atqui multi pisces cartilaginei generis, ut etiam Plinius ipse libro nono una cum Aristotele sentit, animal pariunt, et tamen ossibus carent, ut paulo post in hoc ipso capite plinius subiungit uitulos marinos habere cartilaginem, non ossa, quos tamen constat, aeque atque delphinos animal generare. Quam quam uero eandem etiam causam (quam Plinius) Aristoteles afferat libro secundo de partibus animalium, cur delphini non spinis, sed ossibus constent, quia uidelicet sunt de genere uiuiparorum, statim tamen subiungit rationem, cur cartilaginea nomine spinam ex cartilagine habent, quia uidelicet motum eorum molliorem. Itaque fulcinenti genus, non rigidum, sed molle esse oportuerit, quam etiam rationem oportuit afferre Plinium, ne uideretur sibi ipsi sine ulla ex cusatione contradicere, ut plane etiam libro octauo contradicit, ubi scribit ex pilo carentibus delphinos tantum, ac uiperas animal gene rare, et tamen cartilaginei generis pisces qui, et ipsi pilis non inte guntur. Illud facere Plinius aeque, atque Aristoteles (ut nuper diximus) arbitratur. Sed ne a proposito ordine discedamus. redeamus ad cerebrum, quo quae carent animalia, creduntur a Plinio non dor mire, Multa tamen sunt, ut scribit Aristoteles, libro de partibus ani malium, quae non habent cerebrum, et nihilominus dormiunt, quia proportionale suppetit. Idem Plinius doceri ab eruditis inquit, cerebrum aliud esse, quam medullam, quoniam coquendo durescit. Ari stoteles uero eruditissimorum eruditissimus, hac ratione utitur ad probandum cerebri naturam esse aquae, ac terrae communem ex quo demum quispiam probauerit differre cerebrum a medulla, cuius natura sit ignis, aerisque communis, quod eius pineo, atque assungia indicant. Venam etiam ab oculis pertingere ad cerebrum, a peritissimis tradi autoribus, plinius inquit, quod non est a uero alienum, cum partim nerui qui uim sentiendi oculis inuehunt, partim uenae quae alimentum afferunt, ad eosdem perueniant.