# De Plinii erroribus 13

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus, 13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/13

seu tu ladam mauis, unde et ladanum uocetur, latinam uocem arbitrari prorsus quam si non et dioscorides, et alii ueteres graeci passim ut patria uernaculaque utantur tam leda hercule, quam et ladano. Haec habui mi Nicolae quae tibi pro pli nii uera ne an falsa nescio, se mihi tamen uerisimilia, obiicerem. quae si tibi doctissimo homini probabuntur. laetabor equidem latinum auctorem non in eadem esse alea quam barbari. Sin minus expecto iam quod ad haec nostra qualiacunque respondeas. Et .n. cum grauissima sit apud eruditissimum quemque plinii auctoritas, aut non tentanda fuit, aut aliquanto fortius quam certe adhuc fecisse uide ris conuellenda. Vale. Florentiae die.iii.Ianuarii.M.cccc.lxxxxi. ¶ Nicolai leoniceni de Plinii et plurium aliorum in medicina errori bus liber ad doctissimum uirum Angelum politianum. AVDEO Plurimum Angele uir doctissime, studium meum in refellenda inscitia barbarorum, qui de medicina scripserunt, abs te nunquam satis laudato uiro probari. Non .n. ego id de te sentio, quod forte plerique qui in ea haeresi sunt, hominem eloquentem non posse de aliis disciplinis iudicare, quasi earum paritia carere sit necessarium, ei qui bonarum litterarum ac politioris humanitatis studiis fuerit imbutus. No ui ego tuum perspicacissimum ingenium, noui feruens iam inde a pueritia stu dium non minus ad philosophiae doctrinam quam ad oratoriam atque poeticam ca pescendam, in quibus omnibus tantum profecisti, ut tua te patria inclyta Florentia omnium liberalium artium utatur praeceptore. nec sane mirandum te unum esse perpaucorum, qui aetate nostra eloquentiam cum sapientia iunxerunt, Cum in eiusdem sapientiae studio habeas ducem ac comitem diuino uirum ingenio Ioan nem picum mirandulam nostrum cum quo dies ac noctes in omni doctrinarum meditatione uersaris. ac praeterea tibi omnia ad ingenue philosophandum adiumenta suppeditet, fauor ac gratia Laurentii medices maximi hac tem pestate studiorum patroni, qui missis per uniuersum terrarum orbem nundis in omni disciplinarum genere libros summa ope conquirit, nulli sumptui parcit, quo tibi ac reliquis praeclaris ingeniis bonarum artium studia emulanti bus instrumenta abundantissima paret.

---

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Plinii_erroribus.
