Latin
131
Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus 131
Unproofread scanNot analysed yet
de his ita scripsisset quemadmodum secundo libro de generatio ne animalium Aristoteles. Genus hominum, auium, quadrupedum, tam uiuiparum, quam ouiparum, oculos uisus gratia custodiendi tegunt, sed uane. Quae enim animal pariunt geminam habent genam, et conniuere utraque solent, aues tam leuiores, quam grauiores, et quadrupedes ouiparae gena inferiore conniuent, nictantur aues ab angulis, membrana obeunte. Hic autem lectorem admonitum uelim uerbum βλέφαρον, quod Theodorus palpebram uertit, me ad Plinii imitationem genam interpretari. Quod si quis illa uerba plinii, quae animal generant ad sequentem referat clausulam, ut sit sensus, quae animal ge nerant, et grauiores alitum, inferiore gena conniuere, neque ita pli nius erit omni ex parte ueridicus, atque Aristoteli, de eisdem rebus consentiens, qui quidem Aristoteles, ut ex uerbis eius paulo antea recitatis apparet, uoluit ea quae animal pariunt, utraque gena conniue re, sicuti grauiores alitum altera tantum, scilicet inferiore. Extremum ambitum genae superioris cilium ab antiquis uocari tradit Plinius, et uulnere aliquo diductum non coalescere. Idem autem accidere scribit Aristoteles, non extremo tantum ambitui genae superio ris, sed toti genae, et aeque inferiori, ac superiori, sicuti Buccae, atque praeputio. Nam haec quoque uulnerata non solidescunt. Caninos dentes casu aliquo amissos nunquam renasci pli. solus est autor. Nam qui idem aserat apud neminem, quod meminerim, legi. Aristoteles sane, secundo de historia animalium libro, eosdem dentes in homine, in canibus, et in caeteris etiam bestiis mutari tradit, naxillares autem in nullo animalium. Quare de his rationabilius crederetur, quam de caninis, casu aliquo amissos, non regenerari. Eodem libro scribit Aristoteles, uitulum marinum habere linguam scisam, Plinius autem duplicem. Vtrum idem uterque dicat aestiment eruditi. In eo certe dissentiunt quod Plinius leporibus circa briletum, et tharnon, et in Cheronesso ad pro pontidem bina esse locinera pro re uera asseuerat. Aristoteles uero er rorem esse putat eorum qui magnitudinem intuentes, duo esse loci nera credunt, quod unum sit.