Latin
133
Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus 133
Unproofread scanNot analysed yet
Haec autem contradictio amouetur, si phrenas, qua carnosiores, qua uero membranosiores esse concesserimus, cum haec sit omnium natura musculorum, ut non sint aeque omni in parte carnosi, sed alicubi tenuiores, ac membranae similiores, alicubi carnosiores. Non parum autem refert dicere aliquam nostri corporis partem esse membranam, aut membranae similitudinem habere. Phrenes igitur non sunt membrana, ut minus recte eas nominat Plinius, sed membranae quadam sua particula assimilantur. Praecordiis subest uenter inquit Plinius siomachum habentibus, caeteris simplex, ruminantibus geminus, singuine carentibus nullus. Intestinum enim quibusdam ab ore incipiens quadam uia eodem reflectitur, ut saepiae, et polypo. Ediuerso Aristoteles, non geminum, sed quaternum potius uentrem ruminantibus tribuit, quemadmodum ex eius uerbis, et secundo de historia animalium, et tertio de partibus scriptis, apparet. Quae uitande prolixitatis gratia, sicuti multa alia eiusdem autoris testimonia, adducere supersedeo, liberum unicuique relinquens suo singula loco legenda perquirere. Quod autem Plinius pariter scribit, nullum exanguibus esse uentrem, in hoc etiam ab Aristotele discrepat, qui libro allato de aquatilibus sanguine carentibus diserens, partes ad uictum pertinentes, in quorum numero uenter est, necessario inesse omnes eisdem aquatilibus asserit, immo de polypo ac saepia, quorum exempla in exanguibus uentre carentibus plinius affert, eodem in loco ita scribit. Stomachus, siue gula, ab ore praelonga mollibus est, quam ingluuies excipit, quomodo auibus, cum uenter coniungitur, et intestinum uentri ani nexum simplex usque ad exitum tendit.