# De Plinii erroribus 137

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus, 137. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/137
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/137

Quod tum demon si in uenis tantum sanguinem contineri plinius existimauit, quod etiam strauit ar uidetur sentire Aristoteles li. de historia animalium tertio, qui forte terias san uenarum uocabulo arterias quoque compraehendit, iuxta Hippocraguinem con tis uetustissimi medici consuetudinem. Cur paulo post plinius aues, tinere. nec uenas, nec arterias habere dixit? cum nemini dubium sit, aues inter sanguine praedita, non autem exanguia animalia computari. Quare cum sanguis secundum Aristotelem, lib. allato, nulla alia conceptacula habeat praeter cor, et uenas, si aues sanguinem habeant, ut uisus ostendit, cum sine uena sanguis esse non possit, aues uenas etiam habebunt necessario. Hi sunt, partim codicis, partim ipsius autoris errores, quos ex uno unius libri capite tantum colligendos censuimus, ut plinii patronum admoneremus frustra se apud suos ciues fuisse gloriatum, tamquam Plinio ex unius loci sola aduersus nos defensione, ab omni errorum suspicione liberato, atque insuper ipsum doceremus plura alia superesse in codice menda corrigen da, nec pauciora ipsius autoris errata defendenda, in quibus tamen si quis sit eorum, quae hic aguntur inferis sensus plinius mallit, forte non defendi, quam ita, sicuti in aera defendi, in qua merito con queri potest se multo infoelicius, quam sit lolium ipsum habuisse patrocinium. Primus enim Hermolaus, hunc plinii errorem tali est Infoelix plin. In aera ratione deprecatus, quod cum nondum satis esset in italia comper tum lolium circumligando se triticum enecare, plinius tutius pupatrocini. tauit uti uocabulo graeco, quam latino. Nos in nostra super hoc ad Hermolaum epistola, talem pro plinio defensionem, ita repulimus, non magis graecos nouisse aeram, quam latinos lolium esse haerbam amplexicaulem, cum sit ubique terrarum recticaulis. Quare siue geaeco, siue latino plinius uteretur uocabulo, nullo modo potuisse dicere aeram uel lolium circumligando se triticum enecare. Post Hermolaum quidam leguleus spreta, et graecorum, et latinorum Interpretum autori tate, ausus est dicere aeram non significare apud graecos lolium, sed haerbam aliam quam nos uulgo uolutulam nominamus. Tertius iste, contra quem nunc disputamus Pli. patronus, aeram mutauit in haerbam, quam melius fuerat non mouisse. Nam adeo grauem iactauit odorem, ut anagyros uideri possit, quam graecorum prouerbium iubet non moueri, ne mota peius oleat.

---

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Plinii_erroribus.
