Latin
138
Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus 138
Unproofread scanNot analysed yet
Sed, postquam satis de Plinii erroribus egi mus, iam ad plinii patronum, qui nobis dedit plinium taxandi occasionem, simul et ipsum refellendum reuertamur. Nam praeter contradictionis errorem, quem capite octauo libri tertii suae anatomices ipsum admisisse antea ostendimus, etiam in pluribus aliis delinquit. Primum quod tracheam arteriam dicit a graecis nominari pharynga, quod falsum est si hoc uocabulum in propria significatione sumamus. Nam ut testatur Galenu. in commentatione illius aphorismi quar tae particulae aphorismorum. Si a febre habito, tumore non existente in pharynge. i. faucibus (sic. n. etiam Theodorus hoc uerbum uertit) caput arteriae, a graecis larynx. i. guttur, appellatur. Nam et Theodorus, ita larynga latine nominat guttur. Spatium autem illud, quod est ante la rynga, et Isophagum. i. guttur, et gulam, pharynx proprie ab eisdem graecis nominatur. In quo significato dicit etiam Galenus hoc nomen ab Homero accipi, ubi idem Homerus ait uinum, et frustra carnis hu manae per pharynga cyclopis erumpere. Caueat ergo plinii patronus, ne quam damnat platonis opinionem uolentis potum, per tracheam arteriam ad pulmonem defluere, multo faciat in Homero absurdiorem, si uoluisset non modo potum, sed etiam cibum euomi a cyclope per pharynga. i. tracheam arteriam, ut eam Plinii patronus, uult a graecis no minari. Galenus etiam libro quarto de membris passis, qui de interio ribus apud latinos inscribitur, quid per pharynga Intelligat, declarat his uerbis. Pharynga autem nomino interius oris spacium, ad quod per tingit extremum gulae, ac gutturis, neque aliud per pharynga Galenus in telligit, cum dicit lib. septimo de utilitate partium, Tracheam arteriam per larynga pharyngi copulari, quanquam postea idem galenus circa inicia lib. octaui eiusdem tractationis, scribat tracheam arteriam pharynga equi uoce illi quae est ante larynga nominari. Sed nos hic de proprio, et usi tato pharyngos significato disputamus. Nam Gale. quoque alio in loco. s. tertio lib.