Latin
14
Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus 14
Unproofread scanNot analysed yet
Audiui te referente uocem illam praeclaram ex laurentii ore prodiisse, optare tanta sibi abs te ac pico no stro ad libros emenlos praestari incitamenta, ut tandem deficientibus sump tibus totam supellectilem opignerare cogatur. Cum igitur omnia et animi et fortunae bona in te cumulatissima sint, nihil est quod Angelo politiano pro me contra barbaros pronunciante quempiam deinceps timere debeam, qui il lorum patrocinium sit suscepturus. Quod autem ut iure a me barbaros re prehendi iudicasti, ita non approbas quod Plinium de uita ac litteris optime meritum intra eandem cum barbaris aleam posuerim, cuius tanta sit apud paritissimum quemque auctoritas, ut aut eam tentare non debuerim, aut si omnino conuellendam duxeram fortius id a me fieri, quam adhuc fecisse uide ar oportuerit. si me forte hisce uerbis (ut qui mecum amice omnia potes) teme ritatis atque impudentiae tacitae accusas, qui tantae existimationis uirum per ca lumniam, quodammodo reprehendere quaesiuerim, habeo iam excusationem mihi ex tua epistola paratam, fateris. n. uera esse quae in scholis nostris lectitantur, Amicus plato Amica ueritas, sed cum ambo sint amici, pium esse ueritatem in honore praeferre. Cum igitur ego ita sentirem, Pli. non minus quam caeteros in haedere descriptione alterius plantae quae apud grae cos cisthos appellatur, nominis uicinitate deceptum, quoniam haedera a graecis cissos dicatur, indicia non sine errore miscuisse, nolui quantum in me erat pati ueritatem ipsam in obscuro iacere. Quod autem fortius atque euidentius hunc a me errorem indicari oportuisse censes. scito non fuisse tunc animi mei propositum Pli, auctoritatem pessundare. Nam cum illa dictabam, praeci pua erat mihi contentio cum barbaris, atque imo cum de hedera sermo ha beretur, cuius naturam non satis Auicenae cognitam fuisse probare contende bam, obiter ac ueluti quodam in transcursu Pli. quoque in aliorum men tione nominaui, quem tamen non dixi una cum Auicena, ac reliquis errasse, sed uideri in eodem cum aliis errore uersari. Vide quanto modestius de Plinio quam de aliis tunc sim locutus, quos non uideri eodem errore deuiare sed plane aberrare asseueraui. Quod si is mihi animus tunc fuisset, aut nunc etiam esset, Plinii errata in lucem patefacere, potuissem et tunc, et nunc quoque possem integrum de eisdem implere uolumen. Pauca tamen e multis hoc in loco censui aperiena, ut intelligas me non temerario iudicio sed certissimis rationibus adductum ut existimarem Plinium ita in hedere descriptione, quemadmodum in multis aliis ad medicinam pertinentibus aberrasse.