Latin
140
Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus 140
Unproofread scanNot analysed yet
Sed omissa proprietate locutionis, quoniam disputatio de nominibus paruam habet utilitatem, siue pharynx guttur, siue fauces latine dicatur. Certum est spatium illud quod graeci pharynga no minant, non continere utrumque meatum, anhelitus, &cibi, si per meatum anhe litus totam tracheam arteriam intelligamus, per meatum autem cibi totum meri. Liceat. n. mihi barbaros uolenti refellere, his uti uocabulis, quibus ipsi in suis lib. utuntur, ne si aliter, quam ipsi fuero locutus, uidear ipsos non in re ulla, de qua ipsi loquuntur, sed in alia potius per calumniam re prehendisse. Vitanda est enim mihi omnino huius culpae suspicio, tum in omni opere, tum praecipue in hoc, in quo me aduersus Plin. patronum defendo, qui me tamquam parum pudenter plinium calumniantem. in sua accusat praefatione. Sic autem etiam uisus est et ipse Auicenna intelligere, qui eodem capite remittit nos ad anatomiam epiglotti. et meri, quam se alibi docuisse innuit. Manifestissime autem quidam ex recentioribus qui nuper haberi caepit in praecio, in expositionem hu ius loci Auicennae, ita scribit. In prima parte primo ait. quod guttur. est spatium, seu pars corporis quae protenditur inferius a radice menti ad ossa furculae, &in se continet meatum anhelitus quem cannam pulmo nis, arteriam uocalem, &tracheam arteriam uocare solemus, &mea tum cibi quem medici appellant meri, &Isophagus, &uuam siue uulam, quae comperit epiglottum, &duas amigdalas, quae sunt duae paruae auriculae in radice linguae, &Galsamat. Hae omnes tamquam gutturis par tes expositor iste connumerat, aliquae ad collum pertinent, aliquae ad os. Trachea quidem arteria, siue canna pulmonis, &Isophagus, siue meri, ad collum, uua autem, siue uula, &duae amigdalae, ad os, &(ut ar bitror) etiam galsamat, quanquam de uocabulo barbaro nolo decernere. Tracheam. autem arteriam, &Isophagum, esse colli partes, liquido ostendit Galenus, circa inicia lib. viii. de utilitate partium, ubi probant col lum esse factum propter tracheam arteriam, argumento piscium, qui aut nul lum collum habent, aut breue omnino, quia trachea carent arteria, quo in loco idem Gale. inter alias colli partes, etiam Isophagum numerat. Idem pariter autor lib. xi. de utilitate partium scribit haec uerba. Particula rum itaque quae secundum os manifestum iam factum est, quoniam neque frustra, neque defectuosa est aliqua, sed mole corporis, &consistentiis, &plasmationibus, &positionibus, uniuersae optime constitutae sunt. Et enim si aliquas earum non exposuimus, euidens est ex praedictis. Suf ficit. n. in una, uel duabus memorari particulis utilitatem uniuscuius que, quae eis insunt, sicuti &in lingua fecimus. Quae. n.