Latin
142
Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus 142
Unproofread scanNot analysed yet
Nos tamen non multum de nominibus laboramus, nisi quod hominem, non magis rerum, quam etiam nominum in eo tractatu scientiam profitentem, uellemus fuisse, plusquam Barbari soleant, etiam in nominibus diligentem. Non est autem dignum admiratione si corpora quidem, et tracheae ar teriae, et Isophagi, siue meri, collo Gal. demandauit, orificia autem, siue po rum eorum ori, quoniam haec duo (ut ait in commentatione lib. progno sticorum superius allegata) in faucibus continentur. Fauces autem licet sint in confinio oris, et colli, ad os tamen magis uidentur, quemadmodum et palatum, pertinere. Quare si uelimus Gal, atque Auice. eius interpre tem, concordes facere, aut saltem minus discordes, debemus illud, quod supradiximus, posthabitis barbaris expositionibus, dicere Auice. per gut tur pharynga. i. fauces intellexisse, hoc est (ut ipse declarat) spatium il lud in quo sunt meatus anhelitus, et cibi. i. orificia ipsa, tracheae arteriae, atque meri, non tota corpora quae ad collum, ut diximus, et non ad fauces attinent, Hanc autem nostram expositionem confirmant uerba Aui. si diligentius considerentur. paulo post priora subiuncta. Et tu iam sciui sti anatomiam meri, et anatomiam epigloti. Neque. n. dixit anatomiam tracheae arteriae, se epigloti. i. laryngis, siue supremae partis arteriae, quae ex tribus cartilaginibus constat, quam graeci larynga, barbari epiglotum, uocabulo (ut diximus) abutentes, appellant. Latini commode guttur pos sunt nominare cuius laryngis, siue epigloti meatus secundum Gale. in faucibus parte oris continetur, uolens nobis per hoc Auic. insinuare, quod per meatum spiritus, non totam tracheam arteriam, sed tantam laryngis, siue epigloti orificium intellexit, quod idem, et de supremo orificio meri, quod meatum cibi nominat, et non de toto meri eundem sensisse Auic. debemus existimare, atque ita in his duabus gutturis par tibus per guttur fauces intelligendo (ut Barbari hoc uerbum guttur accipiunt) erunt Gal. atque Auic. concordes. In eo sane discordes, quod Gal. uuam, non in faucibus, sed in palato locauit, sicuti duas amigdalas, quas ille graece paristhmia nominat, neque ipsas in faucibus, sed in loco admodum proximo. seu potius contiguo posuit. Scio tamen esse inter Gentilem, atque Mundinum de positu duarum amigdalarum discordiam, quam ad alium tractatum, in quo de Mundini erroribus in anatomice sumus acturi, discutiendam reseruamus. Sed quoniam de Gentili facta est mentio uetustiore Auic, expositore, uideamus quid, et ipse de gutturis partibus secundum Auic. sentiat, &an ipse faciat inter Gale. ac Auic. sua expione concordiam, uel potius maiorem ea quae facta est a nouo expositore discordiam. Verba gentilis Auic. exponentis, ubi quid per guttur intelli gat nititur declarare, sunt haec.