# De Plinii erroribus 143

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus, 143. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/143
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/niccolo-leoniceno/de-plinii-erroribus/143

Considerandum secundo quod guttur acci peritur tripliciter, uno modo pro corpore aggregante epiglottum, et meri, quod in transglutione mouetur sursum, & deorsum, & sic sumitur primo canonis, sen prima, capitulo de anatomia musculorum gutturis, secundo modo pro principio cannae pulmonis praeter meri, & sic sumi tur a Gerardo cremonense in glossis, capite de squinantia, alio modo su mitur pro spatio compraehendente illa quinque membra praedicta, & sic su mitur hic, & tertio pronosticorum. Haec uerba postrema Gentilis de tertia acceptione gutturis conantur quidem Auic. cum Hippocrate, atque Gal. fa cere consentientem. Quantum uero, si ita guttur hoc loco accipiatur, ut putat Gentilis, dissentiat, satis supra fuit a nobis ostensum, cum quid per Pharynga, pro quo habet translatio arabica guttur, Hippocrates in tellexerit, secundum expositionem Gal. declarauimus. Quare omnia quae diximus contra nouum Auic. expositorem, faciunt etiam contra uetu stiorem, tanto etiam magis errantem, quanto citat locum ex tertio prognosticorum, qui est omnino eius expositioni contrarius. Prima uero acceptio gutturis maximam dat inter Gal. atque Auicennam discor diarum aperiendarum occasionem, quoniam capite illo lib.i. de ana tomia gutturis, quod Gentilis allegat Auicennam de gutture, aequiuoce loquitur. Primum enim cum dicit guttur duo habere paria, quae ips sum ad inferiora trahunt, per guttur tracheam intelligit arteriam. Qum uero postea in fine capitis dicit, Gutturis uero musculi sunt duo musculi gutturosi apud gulam positi, in transglutiendo adiuuantes, per guttur intelligit pharynga.i.fauces, de quibus satis supra dictum est. Hanc autem nominis gutturis in hoc capite apud Auicen. aequiuocationem, probare possumus ex his, quae partim Gale, & in suis de anato mice libris de quattuor musculis scribit tracheae arteriae, qui ipsum con 1 iii trahunt, angustantque, & duobus faucium, qui tam uoci, quam etiam deglutioni ob seruiunt, tum ex similibus quae Aliabas etiam nono theoricae dicit de lacer tis mouentibus iugulum, per iugulum tracheam intelligens arteriam, & de musculis mouentibus gurguliones, quod nomen apud ipsum significat fauces, ut ex multis licet coniicere, quae gal. de pharynge ille autem de gurgulione lo quitur.

---

Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Plinii_erroribus.
