Latin
144
Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus 144
Unproofread scanNot analysed yet
Vt autem haec omnia fiant euidentiora, &qui conueniant, qui ue dissen tiant. Hi tres autores Galen, Aliabas, atque Auic. de eisdem loquentes musculis, eorum uerba in medium adducemus, &primum gal. de musculis tracheae arteriae, in hunc modum scribentis. Tracheae arteriae qua tuor sunt musculi ipsam contrahentes, atque angustantes quando intenduntur, &retrahentes os quod. V. litterae formam habet, &laryngem. Oriuntur autem maiores ex ipsis ex inferiore termino lineae rectae ossis yerpsilon lit terae formam habentis, deinde secundum totius arteriae delati longitudi nem innascuntur pectori in parte interiori. Viderentur autem tibi ali quando esse bipartiti hi duo musculi. Alii uero duo, a lateribus, et infe rioribus partibus cartilaginis, sicuti formam habentis exorti terminam tur, &ipsi ad pectus apprehendentes arteriam. Alio autem capite de mu sculis faucium, idem Gal. in hunc modum scribit. Spacium quoddam prae iacet, omne gulae, ac gutturis, ad quod commune spacium utrunque orificium terminatur. Vocant autem spacium quidem ipsum isthmum, quoniam angustum est, &oblongum. Corpus autem ipsum comprehendens, pha rynga nominant. i. fauces, quibus utrinque unus est musculus, qui &de glutioni, &locutioni obseruit, quae etiam Galeni dicta magis confermat frequens huius uocabuli pharyngos, apud graecos (ut antea diximus) significatum, pro quo arabice translationes guttur habere solent, ut etiam probatur ex Auicennae primo canonis, capite. xii. a gentile al legato, hos duos musculos deglutioni seruientes, musculos gutturis, seugutturosos, nominantis autoritate, Aliabas autem qui pro trachea arteria Iugulum scribit, pro faucibus gurgulionem de quatuor musculis mouentibus iugulum scribit in hunc modum. Porro qui iugur lum mouent lacerti, quatuor sunt, incipientes a pectoralis interioribus, quorum duo ossi continuantur simili lauda graeco, &ad inferiora tra hunt, &lacerti duo alii continuati, quae umboni, similis est cartilagini, &etiam ad inferiora deducunt. Paucos infra uersus scribit haec uerba.