Latin
147
Niccolò Leoniceno, De Plinii erroribus 147
Unproofread scanNot analysed yet
fere numero, secundum Auit. autem qui lurynga epiglottum nominat, decem octo. Quare simul uincti erunt uel. xxiiii. uel. xxii. decem ergo supererunt epiglotidi, &gulae distribuendi. Sed Plinii patronum seorsum interrogabo, apud quem autorem legerit epiglotida, quam Plinius nominat linguam minor rem, habere musculos, an apud Auicennam primo canonis fen, prima tapite de anatomia musculorum epiglotti? Verum Auicenna in hoc capite, sicuti &in aliis, in quibus de epiglotto facit mentionem, per epi glottum non linguam minorem intelligit, sed larynga, hoc est menbrum constans ex tribus cartilaginibus, creatum (ut inquit) ut sit uocis instrumentum, quod etiam Galenus de larynge, non autem de lingua minore dicit quod Idem de Broncho in gutturis suprema parte si to, ipse Plinii patronus per haec uerba innuit. Bronchus in gutturis supraema parte situs est, pelliculare membrum, musculosum, neruosum cartilaginosumque, ut argutius sit, in quod percussus spiritus sonus, aut uox ipsa perfectius elidatur. Equidem nescio quo pacto possit se Plinii patronus à tam crasso errore defendere, nisi plane deficiat ad Barbaros, &se per epiglottida non minorem linguam. seu operculum quoddam tracheae arteriae, ut antea epiglottida exposuit, sed id uocis in strumentum, quod illi abutentes uocabulo epiglottum appellant, dixe rit intellexisse. Sed quantum uis transfuga, neque sic nostrae obiectionis la queos effugient. Sic. n. et epiglotto uocis instrumento principali. xx. ut uult Gal. musculi contribuentur, tracheae arteriae quatuor. Quare ex tri ginta duobus musculis epiglottidis, gutturis, ac gulae, restabunt octo gu lae seorsum assignandi. Gulam autem, siue (ut graeci loquuntur) Isophagum, aut meri (ut arabes) octo habere musculos, neque apud graecos autores, neque apud Barbaros usquam Pli. patronus quantum uis studeat, poterit reperire. Quo fit ut multis modis Pli. patron. aberret, cum etiam musculos epiglottidi attribuat, quos si recte loqui uolebat broncho debebat tribuere, quanquam etiam in broncho delinquat, nam id membrum pelliculare musculosum, neruosum, cartilaginosumque, praecipuum uocis, de quo ipse loquitur instrumen tum, non bronchus a graecis, sed bronchi caput nominatur, quoniam ut inqui gal, &ipsam arteriam bronchum nominant. Quare cum Pli. patronus scri bit bronchum esse in gutturis suprema parte constitutum, nihil aliud di cit, nisi guttur esse in suprema gutturis parte, siue tracheam arteriam in suprema arteriae parte, rem dictu ridiculam constitutum, nam secundum Pli.